IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.13DE OFFICIO QUAESTORIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro singulari de officio quaestoris

pr.Origo quaestoribus creandis antiquissima est et paene ante omnes magistratus. Gracchanus denique Iunius libro septimo de potestatibus etiam ipsum Romulum et Numam Pompilium binos quaestores habuisse, quos ipsi non sua uoce, sed populi suffragio crearent, refert. sed sicuti dubium est, an Romulo et Numa regnantibus quaestor fuerit, ita Tullo Hostilio rege quaestores fuisse certum est: et sane crebrior apud ueteres opinio est Tullum Hostilium primum in rem publicam induxisse quaestores.

1Et a genere quaerendi quaestores initio dictos et Iunius et Trebatius et Faenestella scribunt.

2Ex quaestoribus quidam solebant prouincias sortiri ex senatus consulto, quod factum est Decimo Druso et Porcina consulibus. sane non omnes quaestores prouincias sortiebantur, uerum excepti erant candidati principis: hi etenim solis libris principalibus in senatu legendis uacant.

3Hodieque optinuit indifferenter quaestores creari tam Patricios quam plebeios: ingressus est enim et quasi primordium gerendorum honorum sententiaeque in senatu dicendae.

4Ex his, sicut dicimus, quidam sunt qui candidati principis dicebantur quique epistulas eius in senatu legunt.