IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.12DE OFFICIO PRAEFECTI URBI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro singulari de officio praefecti urbi

pr.Omnia omnino crimina praefectura urbis sibi uindicauit, nec tantum ea, quae intra urbem admittuntur, uerum ea quoque, quae extra urbem intra Italiam, epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem praefectum urbi missa declaratur.

1Seruos qui ad statuas confugerint, uel sua pecunia emptos ut manumittantur, de dominis querentes audiet.

2Sed et patronos egentes de suis libertis querentes audiet, maxime si aegros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi.

3Relegandi deportandique in insulam, quam imperator adsignauerit, licentiam habet.

4Initio eiusdem epistulae ita scriptum est: ‘cum urbem nostram fidei tuae commiserimus’: quidquid igitur intra urbem admittitur, ad praefectum urbi uidetur pertinere. sed et si quid intra centensimum miliarium admissum sit, ad praefectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, egressum est praefecti urbi notionem.

5Si quis seruum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud praefectum urbi erit audiendus.

6Sed et ex interdictis quod ui aut clam aut interdicto unde ui audire potest.

7Solent ad praefecturam urbis remitti etiam tutores siue curatores, qui male in tutela siue cura uersati grauiore animaduersione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit uel nummis datis tutelam occupasse, uel praemio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, uel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, uel euidenti fraude pupilli bona alienasse.

8Quod autem dictum est, ut seruos de dominis querentes praefectus audiat, sic accipiemus non accusantes dominos (hoc enim nequaquam seruo permittendum est nisi ex causis receptis) sed si uerecunde expostulent, si saeuitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint uel compellant, apud praefectum urbi exponant. hoc quoque officium praefecto urbi a diuo Seuero datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur.

9Praeterea curare debebit praefectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum et temperent his, quae sunt prohibita.

10Cum patronus contemni se a liberto dixerit uel contumeliosum sibi libertum queratur uel conuicium se ab eo passum liberosque suos uel uxorem uel quid huic simile obicit: praefectus urbi adiri solet et pro modo querellae corrigere eum. aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius procedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti. certe si se delatum a liberto uel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum statui debet.

11Cura carnis omnis ut iusto pretio praebeatur ad curam praefecturae pertinet, et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum siue armentorum quae ad huiusmodi praebitionem spectant ad ipsius curam pertinent.

12Quies quoque popularium et disciplina spectaculorum ad praefecti urbi curam pertinere uidetur: et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad referendum sibi quid ubi agatur.

13Et urbe interdicere praefectus urbi et qua alia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et aduocationibus et foro, et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem releget ab Italia, summouere eum etiam a prouincia sua.

14Diuus Seuerus rescripsit eos etiam, qui illicitum collegium coisse dicuntur, apud praefectum urbi accusandos.

2 · Paulus libro singulari de officio praefecti urbi

pr.Adiri etiam ab argentariis uel aduersus eos ex epistula diui Hadriani et in pecuniariis causis potest.

3 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Praefectus urbi cum terminos urbis exierit, potestatem non habet: extra urbem potest iubere iudicare.