IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.23DE HIS QUI SIBI ADSCRIBUNT IN TESTAMENTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Vallatio.

pr.Quamquam ita interpretentur iuris periti, ut contra legem corneliam uideatur se scribere heredem filius emancipatus patre dictante, tamen cum et, si testamentum non esset scriptum, iustus successor futurus esset accepta bonorum possessione filius patri, perinde habebitur, atque si sua manu pater tuus te heredem scripsisset functus dulci officio.

PP. non. Sept. Duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Atticio.

pr.Si testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum reliquisse tibi sua manu adscripsit, non uideris in poenam senatus consulti incidisse.

1Quod si testamentum dictasse codicillis significauit, legato quidem uel fideicommisso abstinere debes, poena uero falsi tibi principali beneficio remittitur.

PP. id. Dec. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Imp. Alexander A. Martiali.

pr.Senatus consulto et edicto diui claudii prohibitum est eos, qui ad scribenda testamenta adhibentur, quamuis dictante testatore aliquid emolumentum ipsis futurum scribere, et poena legis corneliae facienti inrogata est: cuius ueniam deprecantibus ob ignorantiam et profitentibus a relicto discedere raro amplissimus ordo uel diui principes ueniam dederunt.

PP. XVII k. April. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Idem A. Crescenti.

pr.Quae in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non scriptis habentur, et legis corneliae poena, si uenia impetrata non est, locum habet.

PP. III non. Febr. Fusco II et Dextro conss.

5 · Idem A. Gallicano militi.

pr.Quod adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius seruum tibi adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. sed secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis corneliae tibi remitto, in quam credo te magis errore quam malitia incidisse.

PP. XVII k. Iul. Fusco II et Dextro conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aufidio.

pr.Si libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominum non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnouisse, ad impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. poena tamen falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini uoluntatem uenire.

PP. VI ID. Dec. ipsis IIII et III AA. conss.