C. 9.24DE FALSA MONETA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Ianuarium.
pr.Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut inuestigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi.
1Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur.
2Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur.
3Appellandi etiam priuato licentia denegetur: si uero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur.
4Domus uero uel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria uel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco uindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio uel domus ipsius proscriptionis iniuriae minime subiacebit.
5Sin uero longissime ab ea domo uel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum: actore uidelicet fundi uel seruis uel incolis uel colonis, qui hoc ministerium praebuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis.
6Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut uiduae nec in proximo constitutae domo sua uel possessione careant, si nulla apud ipsas tam grauis conscientiae noxa resideat, impuberes uero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum quid uideat ignorat.
7Tutores tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum.
D. XII k. Dec. Romae Crispo II et Constantino II CC. conss.
2 · Idem A. ad Tertullianum Proconsulem Africae.
pr.Si quis nummum falsa fusione formauerit, uniuersas eius facultates fisco nostro addici praecipimus: in monetis etenim tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentari uolumus. cuius obnoxii maiestatis crimen committunt, et praemio accusatoribus proposito, quicumque solidorum adulter poterit reperiri uel a quoquam fuerit publicatus, ilico omni dilatione submota flammarum exustionibus mancipetur.
D. prid. non. Iul. Mediolani Constantino A. VII et Constantio C. conss.
3 · Imppp. Valentinianus Theodosius Et Arcadius AAA. Rufino PP.
pr.Si quis super cudendo aere uel rescripto aliquo uel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, uerum etiam poenam quam meretur excipiat.
D. IIII id. Iul. Constantinopoli Theodosio A. III et Abundantio conss.