IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.22AD LEGEM CORNELIAM DE FALSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Seuerino.

pr.Si partus subiecti crimen diuersae parti obicitis, causa capitalis in tempus pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et diuo seuero patri meo placuit. neque enim uerisimile est eam quae arguitur non ex fide causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat.

PP. non. Mart. Duobus Aspris conss.

2 · Imp. Alexander A. Valerio.

pr.Satis aperte diuorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salua exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere.

PP. II non. Mai. Maximo II et Aeliano conss.

3 · Idem A. Maximo.

pr.Maiorem seueritatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna poena coerceantur. sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat et eum a quo accepit exhibet, se liberat.

PP. IIII k. Ian. Albino et Maximo conss.

4 · Idem A. Cassio.

pr.Licet ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est nouercam tuam, subrepto uero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere.

PP. XI k. Ian. Albino et Maximo conss.

5 · Idem A. Petronio.

pr.Falsi quidem crimen uel aliud capitale mouere uos matri uestrae secta mea non patitur. sed ea res pecuniarium compendium non aufert. si enim de fide scripturae, unde eadem mater uestra fideicommissum sibi uindicat, dubitatio est, inquiri fides ueritatis etiam sine metu criminis potest.

PP. III k. Sept. Agricola et Clemente conss.

6 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Ulpio.

pr.Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest.

PP. XV. k. April. Philippo A. et Titiano conss.

7 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Heliodoro.

pr.Ipse significas, cum primo aduersarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. facta igitur transactione difficile est, ut is qui prouinciam regit uelut falsum, cui semel adquieuisti, tibi accusare permittat.

PP. III k. Iul. Tusco et Basso conss.

8 · Idem AA. et C. Marino.

pr.Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem euadere possunt, quod se illis negent uti. nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. qui autem compositis per scelus codicillis in seueritatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen euitare.

PP. III k. Iul. Aemiliano et Basso conss.

9 · Impp. Carinus et Numerianus AA. Messio.

pr.Si docueris apud praesidem prouinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est codicillos falsos arguere.

1Quod si criminaliter coeptum interuentu indulgentiae sopitum est, habes tamen residuam indagationem, potest de fide scripturae ciuiliter quaeri.

PP. III k. April. Carino II et Numeriano AA. conss.

10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Legitimo.

pr.Cum suppositi partus crimen patrui tui uxori moueas, apud rectorem prouinciae instituta accusatione id proba.

PP. XI k. Oct. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

11 · Idem AA. Isidoro.

pr.Si lis pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti ciuiliter apud eos iuxta responsum uiri prudentissimi pauli requiretur.

PP.X k.Iul. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Primo.

pr.Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi uiginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina.

S.VI id. Aug. Viminacio AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Marco.

pr.Qui ueluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo.

PP.VI k. Ian. Sirmi AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Gentianae.

pr.Eum, qui celauit uel amouit testamentum, committere crimen falsi publice notum est.

S.III k. Ian. Sirmi AA. conss.

15 · Idem AA. et CC. Rufo.

pr.Si creditor colludens cum debitore suo tibi praedium uenumdedit, falsum commisit et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium.

S. XIII k. Febr. CC. Conss.

16 · Idem AA. et CC. Fortunato.

pr.De fide testamenti querenti duplex uia litigandi tributa est. quamuis itaque per procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione tamen priuata de eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conuentus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo qui ciuiliter egit sollemniter accusari possit.

S.VIII id. Febr. Sirmi CC. conss.

17 · Idem AA. et CC. Menelao.

pr.Sicut falsi testamenti uel codicillorum scriptura temporis interuallo firmari non potest, ita uera quae iure subsistit non euanescit.

1Si itaque de fide delicti uel per accusationem uel per priuatum iudicium quereris, rector prouinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus.

S.III id. Febr. Sirmi CC. conss.

18 · Idem AA. et CC. Maximo.

pr.Ex initio falsi commissi iusta possessio non paratur. unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes.

S.III non. Mart. CC. conss.

19 · Idem AA. et CC. Cosmiae.

pr.Etsi ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens.

1At cum mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam.

S.VIII id. Mart. CC.conss.

20 · Idem AA. et CC. Rufino.

pr.Nec exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur.

S. XI k. Nou. Dorostoli cc. conss.

21 · Imp. Constantinus A. Maecilio Hilariano correctori Lucaniae et Brittiorum.

pr.Si quis decurio testamentum uel codicillos aut aliquam deficientis scripserit uoluntatem uel conscribendis publicis priuatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moueatur, decurionatus honore seposito quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur.

1Sed non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit: quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam et ueritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit.

2Nec uero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae ueritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem.

D. III k. Febr. Sabino et Rufino conss.

22 · Idem A. ad Maximum pu.

pr.Ubi falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque uestigiis ueritatis.

1Nec accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione diuulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus.

2Ultimum autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio,si id exigat magnitudo commissi, uel deportatione ei qui falsum commiserit imminente.

PP.VIII k. April. in foro Traiani Constantino A. VI et Constantino C. conss.

23 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Maximinum pp.

pr.Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an ciuiliter.

1Quod si expetens uindictam falsi crimen intenderit, tunc quaestione ciuili per sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti chirographa testationesque nec non etiam rationes priuatas uel publicas, pacta et epistulas uel ultimas uoluntates, donationes uenditiones, uel si quid prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem.

2Ciuilis autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio procedat, cum iudex, qui praeerit quaestioni, intentiones actoris falsas et conuicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci.

PP. XVI k. Mai. Romae Valente V et Valentiniano AA. conss.

24 · Impp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Proculo pu.

pr.Praebemus licentiam, ut ciuiliter siue criminaliter, ut actor elegerit, super prolatis codicillis uel aliis instrumentis requiratur et incumbat probatio fidei instrumenti ei primitus, qui scripturam obtulerit, deinde ei, qui stricta instantia falsum arguere paratus est.

D. Mediolani X. k. Febr. Timasio et Promoto conss.