IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.21AD LEGEM VISELLIAM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Baccho.

pr.Lex Visellia libertinae condicionis homines persequitur, si ea quae ingenuorum sunt circa honores et dignitates ausi fuerint attemptare uel decurionatum adripere, nisi iure aureorum anulorum impetrato a principe sustentantur. tunc enim quoad uiuunt imaginem, non statum ingenuitatis obtinent et sine periculo ingenuorum etiam officia peragunt publica.

1Qui autem libertinus se dicit ingenuum, tam de operis ciuiliter quam etiam lege uisellia criminaliter poterit perurgueri: in curiam autem se immiscens damno quidem cum infamia adficitur: muneribus uero personalibus in patria patroni, quae congruunt huiusmodi hominibus, singulos pro uiribus adstrictos esse non dubium est.

PP.II id. Febr. Antiochiae CC. conss.