IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.20AD LEGEM FABIAM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Placido.

pr.Pater tuus aduersus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem ciuiliter in rem actione instituta consistat. Si in causa tenuerit, etiam legis fabiae crimen persequi poterit. quod si per uiolentiam mancipium abreptum est, accusationem uis non prohibetur intendere.

PP. XII k. April. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Idem A. Aurelio.

pr.Si ab aeliano seruum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis fabiae crimen per te uel actionem ad eam rem propositam, id est serui corrupti, per procuratorem tuum persequi potes.

PP.VII k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Imp. Alexander A. Cornelio.

pr.Ut legis fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia necessaria est.

PP.VIII k. Iul. Iuliano et Crispino conss.

4 · Imp. Gordianus A. Paulinae.

pr.Non ualet procuratoris sententia, si uicem praesidis non tueatur, qui legi fabiae locum esse pronuntiauit, cum eius legis disceptatio ad praesidis prouinciae pertineat notionem.

PP. III. non. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.

5 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Iulianae.

pr.Si fratrem tuum aduersarius supprimit, legis eum fabiae, adito praeside prouinciae reum debes postulare.

PP. non. Mai. Aemiliano et Basso conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcianae.

pr.In fuga seruum constitutum neque uendere neque donare licet. unde intellegis te in legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in diuisione communium rerum licitationem de fugitiuo seruo inuicem facere permissum est. ita uero liceat fugitiuum uendere, ut tunc uenditio ualeat, quando ab emptore requisitus fuerit deprehensus.

PP. III id. Mart. Diocletiano et Maximiano AA. conss.

7 · Idem AA. Maximo pu.

pr.Quoniam seruos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae maiore seueritate occurrendum esse decernimus.

1Ac propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi audacia uel seruos uel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant.

D.VI id. Dec. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

8 · Idem AA. Constant.

pr.Praeses prouinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen nec ne. nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis intentionem emersa dominii luce manifestabit: si uero seruum alienum esse constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam audiet.

PP.VIII k. Sept. ipsis AA. IIII et III conss.

9 · Idem AA. et CC. Eugenio.

pr.Eum, qui mancipium alienum celat, fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris.

S. ID. Mai. Heracliae AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Dizae.

pr.Comparantem ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo crimine teneri conuenit.

S. non. Nou. Lucione AA. conss.

11 · Idem AA.et CC. Ampliatae.

pr.Abducti plagio facta uenditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione crimen committitur, non condicioni praeiudicatur.

S. non. Nou. Lucionae AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Muciano.

pr.Si quis seruum fugitiuum sciens cum rebus furtiuis suscepit, cum horum nomine furti actione teneatur, haec tibi rector prouinciae cum solita poena restitui efficiet. sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non dubitabit.

S. prid. id. Sept. Singiduni CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Seuerino.

pr.Plagii criminis accusatio publici sit iudicii.

S.V k. Dec. CC. Conss.

14 · Idem AA. et CC. Callistheni.

pr.Plagii criminis accusatio cessat, si uos seruos uel liberos adseuerent qui suppressisse dicuntur, non commissi uelandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti ratione.

S. prid. Non Dec. Nicomediae CC. conss.

15 · Idem AA. et CC. Pomponio.

pr.Liberum sciens condicionem eius inuitum uenumdando plagii criminis poena tenetur.

D. XIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

16 · Imp. Constantinus A. ad Domitium Celsum Vicarium Africae.

pr.Plagiarii, qui uiuentium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur.

1Si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, seruus quidem uel libertate donatus bestiis obiciatur, ingenuus autem gladio consumatur.

D. k. Aug. Constantino A.IIII et Licinio IIII conss.