IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.56DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Daphenae.

pr.Si donationi contineatur, ut altero defuncto ad alterum portio eorum quae donabantur pertineret, existente condicione, si mortis causa donatio perficiebatur, fideicommissi actio competit.

PP.IIII k. Oct. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Imp. Gordianus A. Zoilo.

pr.Intestata mortua quondam nuru tua neptis tua, quae ex ea filio tuo quaesita est, quandoque potest ad eius uenire successionem.

1Nec tamen ea post mortem filii tui, ex quo quaesierat filiam, alii nuptui se collocando dotem dans prohibebatur quam uellet condicionem eidem doti dicere.

2Sed si mortis causa donationem in fratrem suum conferens in casum mortis suae eam dotem eundem fratrem suum stipulari passa est, cum diui seueri constitutione etiam in mortis causa donationibus, si de cetero patrimonio quantum falcidia iubet heres non habet, prouisum sit, is qui nurui tuae heres extiterit eius constitutionis beneficium non prohibebitur postulare

PP. X k. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Heredi.

pr.Nec fratris sui mortis causa recte factam donationem sorori rescindere licet.

S. III k. Ian. Sirmi AA. conss.

4 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Cum de mortis causa donatione dubitabatur et alii quidem inter ultimas uoluntates eam posuerunt et legatis adgregandam esse censuerunt, alii autem inter donationes quae inter uiuos consistunt eam posuerunt, dubietate eorum explosa sancimus omnes mortis causa donationes, siue iuxta mortem facientis fuerint celebratae siue longiore cogitatione mortis subsecutae sunt, actis minime indigere neque expectare publicarum personarum praesentiam et ea quae super huiusmodi monumentis solent adhiberi. sed ita res procedat, ut, si quinque testibus praesentibus uel in scriptis uel sine litterarum suppositione aliquis uoluerit mortis causa donationem facere, et sine monumentorum accessione res gesta maneat firmitate uallata et nullam calumniam accipiat neque propter hoc, quod gesta ei non accesserunt, inefficax esse atque inutilis uideatur et omnes effectus sortiatur, quos ultimae habent liberalitates, nec ex quacumque parte absimiles esse intellegantur.

D. k. Sept. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.