C. 8.55DE REVOCANDIS DONATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Philippus A. Agilio Cosmiano.
pr.Etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen, si ingratus sit, omnis donatio mutata patronorum uoluntate reuocanda sit.
1Quod obseruabitur et circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt.
2Nam qui obsequiis suis liberalitatem patronorum prouocauerunt, non sunt digni, qui eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis in eos collata liberalitas ad obsequium inclinare debet quam ad insolentiam erigere.
3Hoc tamen ius stabit intra ipsos tantum, qui liberalitatem dederunt. ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium pertinebunt: neque enim fas est ullo modo inquietari donationes, quas is qui donauerat in diem uitae suae non retractauit.
2 · Imp. Probus A. Felici.
pr.Si apud prouinciae praesidem auiam filiae tuae quasi paenitentia ductam subtracta instrumenta donationum igni exussisse constiterit, uereri te non oportet, ne id, quod iure uires acceperat, ex post facto possit in dubium reuocari.
PP. III non. Mai. Sirmi Probo A. et Paulino conss.
3 · Imppp. Carus Carinus et Numerius AAA. Ianuario et Felici.
pr.Possessionem, quam in uos emancipatos per donationem mater contulit, ex paenitentia sola alienare non potuit.
PP. II id. Ian. Carino II et Numeriano AA. conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA et CC. Proculae.
pr.Confiteri in fraudem te alterius donasse professionem inhonestam continere intellegas. itaque si donationem perfecisti, eam reuocare non potes ex memorata adlegatione sub obtentu paenitentiae.
PP. k. April. Heracliae AA. conss.
5 · Idem AA et CC. Epagatho.
pr.Si donationem rite fecisti, hanc auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet.
S. V k. Mai. Heracliae AA. conss.
6 · Idem AA et CC. Herenniae.
pr.Velles nec ne filio tuo praedia itemque mancipia donare, fuit initio tibi liberum. desine itaque postulare, ut donatio quam perfeceras reuocetur sub praetextu mariti ac liberorum absentiae, cum huius firmitas ipsorum praesentia non indigeret
S.V k. Oct. Viminacii CC. conss.
7 · Imp. Constantius et Constans AA. ad Philippum pp.
pr.His solis matribus, quae non in secundi matrimonii foedus nupserint, sed unius tantum matrimonii sunt, reuocandarum donationum quas in filios fecerint ita decernimus facultatem, si eos ingratos circa se esse ostenderint.
1Quidquid igitur is qui a matre impietatis arguitur ex titulo donationis tenet eo die, quo controuersiae qualecumque principium iussu iudicantis datur, matri cogatur reddere.
2Ceterum quae ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium uendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime reuocamus.
3Actionem uero matris ita personalem esse uolumus, ut uindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi.
4De ceteris autem, quae portentuosae uilitatis abiectaeque pudicitiae sunt, satis etiam tacite cautum putamus. quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quae iure, secundas tamen contraxerunt nuptias, nihil ex his priuilegiis tributum esse uellemus?
D. XII k. Oct. Limenio et Catullino conss.
8 · Idem AA. ad Orfitum pu.
pr.Si umquam libertis patronus filios non habens bona omnia uel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus et postea susceperit liberos, totum quidquid largitus fuerit reuertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione mansurum.
D.V k. April. Arbitione et Lolliano conss.
9 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad Senatum.
pr.Donationes circa filium filiamue, nepotem neptemue, pronepotem proneptemue emancipatos celebratas pater seu auus uel proauus reuocare non poterit nisi edoctis manifestissimis causis, quibus eam personam in quam collata donatio est contra ipsam uenire pietatem et ex causis quae legibus continentur fuisse constabit ingratam.
D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
10 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Generaliter sancimus omnes donationes lege confectas firmas illibatasque manere, si non donationis acceptor ingratus circa donatorem inueniatur, ita ut iniurias atroces in eum effundat uel manus impias inferat uel iacturae molem ex insidiis suis ingerat, quae non leuem sensum substantiae donatoris imponit uel uitae periculum aliquid ei intulerit uel quasdam conuentiones siue in scriptis donationi impositas siue sine scriptis habitas, quas donationis acceptor spopondit, minime implere uoluerit.
1Ex his enim tantummodo causis, si fuerint in iudicio dilucidis argumentis cognitionaliter adprobatae, etiam donationes in eos factas euerti concedimus, ne sit cuidam licentia et alienas res capere et fragilitatem ridere donatoris et iterum ipsum donatorem suasque res perdere et praefatis malis ab ingrato donationis acceptore adfici.
2Haec tamen usque ad primas personas tantummodo stare censemus, nulla licentia concedenda donatoris successoribus huiusmodi querimoniarum primordium instituere. Etenim si ipse qui haec passus est tacuit, silentium eius maneat semper et non a posteritate eius suscitari concedatur uel aduersus ipsum qui ingratus esse dicitur uel aduersus eius successionem.
D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.