IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.54DE DONATIONIBUS QUAE SUB MODO VEL CONDICIONE VEL EX CERTO TEMPORE CONFICIUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Gamicae.

pr.Si doceas, ut adfirmas, nepti tuae ea lege a te esse donatum, ut certa tibi alimenta praeberet, uindicationem etiam hoc casu utilem eo. quod legi illa obtemperare noluerit, impetrare potes, id est actionem, qua dominium pristinum restituatur tibi.

1Nam condictio quidem hoc casu ( id est in personam actio) iure procedit: uerum uindicationem quoque diui principes in hoc casu dandam esse sanxerunt.

PP.VI k.Dec. Tusco et Basso conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Zenoni.

pr.Si praediorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te rediret, donatio ualet, cum etiam ad tempus certum uel incertum ea fieri potest, lege scilicet quae ei imposita est conseruanda.

PP.V id. Mart. Maximo II et Aquilino conss.

3 · Idem AA. Iuliae Marcellae.

pr.Quotiens donatio ita conficitur, ut post tempus id quod donatum est alii restituatur, ueteris iuris auctoritate rescriptum est, si is in quem liberalitatis compendium conferebatur stipulatus non sit, placiti fide non impleta, ei qui liberalitatis auctor fuit uel heredibus eius condicticiae actionis persecutionem competere.

1Sed cum postea benigna iuris interpretatione diui principes ei qui stipulatus non sit utilem actionem iuxta donatoris uoluntatem competere admiserint, actio, quae sorori tuae, si in rebus humanis ageret, competebat, tibi accommodabitur.

PP. Sirmi XI k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

4 · Idem AA.

pr.Perfecta donatio condiciones postea non capit. quare si pater tuus donatione facta quasdam post aliquantum temporis fecisse condiciones uidetur, officere hoc nepotibus eius fratris tui filiis minime posse non dubium est.

D. k. Oct. Tiberiano et Dione conss.

5 · Idem AA. et CC. Dexippo.

pr.Si quid mater filiae suae in potestate patris constitutae sub hac condicione, si fuerit intra biennium emancipata, donauit, licet hoc matris uoluntate sui iuris effecta non tenuit, tamen prius marito defuncto sui iuris quocumque modo effecta ad similitudinem legati ita relicti rem donatam firmiter habere uel uindicare potest.

S id. Dec. Nicomediae CC. conss.