IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.57DE INFIRMANDIS POENIS CAELIBATUS ET ORBITATIS ET DECIMARIIS SUBLATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad populum.

pr.Qui iure ueteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur atque ita uiuant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. nec uero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant.

1Quam rem et circa feminas aestimamus earumque ceruicibus imposita iuris imperia uelut quaedam iuga soluimus promiscue omnibus.

PP. k. April. Romae Constantino A. VI et Constantino C. conss.

2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Isidoro pu.

pr.Inter uirum et uxorem rationem cessare ex lege papia decimarum et, quamuis non interueniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte lex alia minuerit derelicta, decernimus. tantum igitur post haec maritus uel uxor sibi inuicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit.

D. prid. non. Sept. Varane cons.