IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.51DE INFANTIBUS EXPOSITIS LIBERIS ET SERVIS ET DE HIS QUI SANGUINOLENTOS EMPTOS VEL NUTRIENDOS ACCEPERUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A.Claudio.

pr.Si inuito uel ignorante te partus ancillae uel adscripticiae tuae expositus est, repetere eum non prohiberis. sed restitutio eius, si non a fure uindicaueris, ita fiet, ut, si qua in alendo eo uel forte ad discendum artificium iuste consumpta fuerint, restitueris.

PP. III k. Iun. Iuliano et Crispino conss.

2 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum pp.

pr.Unusquisque subolem suam nutriat. quod si exponendam putauerit, animaduersioni quae constituta est subiacebit.

1Sed nec dominis uel patronis repetendi aditum relinquimus, si ab ipsis expositos quodammodo ad mortem uoluntas misericordiae amica collegerit: nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem contempsit.

D. III non. Mart. Gratiano A. III et Equitio conss.

3 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Sancimus nemini licere, siue ab ingenuis genitoribus puer paruulus procreatus siue a libertina progenie siue seruili condicione maculatus expositus sit, eum puerum in suum dominium uindicare siue nomine dominii siue adscripticiae siue colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere et educationem eorum procurare, siue masculi sint siue feminae, ut eos uel loco libertorum uel loco seruorum aut colonorum aut adscripticiorum habeant.

1Sed nullo discrimine habito hi, qui ab huiusmodi hominibus educati sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam uel extraneos heredes omnia quae habuerint, quomodo uoluerint, transmittant, nulla macula uel seruitutis uel adscripticiae aut colonariae condicionis imbuti: nec quasi patronatus iura in rebus eorum his qui eos susceperunt uel susceperint praetendere concedi, sed in omnem terram, quae romanae dicioni supposita est, haec obtinere.

2Neque enim oportet eos, qui ab initio infantes abegerunt et mortis forte spem circa eos habuerunt, incertos constitutos, si qui eos susceperunt, hos iterum ad se reuocare conari et seruili necessitati subiugare: neque hi, qui eos pietatis ratione suadente sustulerunt, ferendi sunt denuo suam mutantes sententiam et in seruitutem eos retrahentes, licet ab initio huiusmodi cogitationem habentes ad hoc prosiluerint, ne uideantur quasi mercimonio contracto ita pietatis officium gerere.

3Haec conseruantibus tam uiris clarissimis praesidibus prouinciarum quam uiris religiosissimis episcopis nec non officiis praesidalibus et patribus et defensoribus ciuitatum et omni ciuili auxilio.

D. XV k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.