C. 8.50DE POSTLIMINIO ET DE REDEMPTIS AB HOSTIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Ouinio.
pr.Ex duobus captiuis sarmatia nata patris originem ita secuta uidetur, si ambo parentes in ciuitatem nostram redissent. quamquam enim iure proprio postliminium habere non possit quae capta non est, tamen parentum restitutio reddet patri filiam.
1Qui cum ab hostibus interemptus sit, matris dumtaxat condicionem, quae secum filiam duxit, uidetur necessario secuta. nam fictio legis corneliae, quae legitimos apud hostes defuncto constituit heredes, ad eam quae illic suscepta est non pertinet, cum eo tempore quo captus est diem suum pater obisse existimetur.
PP. sine die et consule.
2 · Imp. Gordianus A. Publiciano.
pr.Ab hostibus redempti, quoad exsoluatur pretium, in causam pignoris constituti quam in seruilem condicionem uidentur esse detrusi: et ideo si nummi eo nomine expensi donatio intercedat, pristinae condicioni eos reddi manifestum est.
1Proinde si ab hostibus redemptam post dissolutum ueluti naturalis pignoris uinculum in matrimonio habere coepisti, nihil est, quod de statu eius seu liberorum communium debeas pertimescere.
PP. II id. Iun. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Varo.
pr.Cum cognatos tuos nondum postliminio regressos adfirmes, sed adhuc in rebus esse humanis, et bona eorum fraudibus diuersae partis dissipari, interpellatus rector prouinciae prouidebit eum sub obseruatione constituere, qui stipulante seruo publico satis idonee dederit.
PP. V k. Sept. Diocletiano III et Maximiano conss.
4 · Idem AA. Hermogeni.
pr.Nec nos praeteriit hereditatem eius, quam incognitum erat ab hostibus interfecta an capta esset, a filio adiri non potuisse ( quando eorum bona, qui in hostium potestatem rediguntur, eo demum tempore successionis iure adquiri possunt, cum captos apud hostes mortuos esse cognoscitur), nec super facultatibus eius, cuius incerta uita ac fortuna fuit, transigi uel iudicari potuit.
1Unde posteaquam apud hostes materteram uestram fati munus implesse innotuit, tunc uobis licentia permittitur agnoscendae per bonorum possessionem successionis: non officientibus enim, quae perperam gesta sunt, si priorem gradum obtinetis, successionis compendium ad uos pertinet.
PP. V k. Iun. ipsis AA. IIII et III conss.
5 · Idem AA. Ursae.
pr.Cum non redemptum ab hostibus filium tuum, sed sine ullo contractu traditum a barbaris praefecto legionis dicas, postliminii ius locum habuit et ilico ingenuitati suae reddi eum praeses prouinciae iubebit
PP. XVI k. Iun. ipsis AA. IIII et III conss.
6 · Idem AA. Iusto.
pr.Cum et postliminii ius et communis utilitatis ratio exigat, ut, si qui captos ab hostibus redemerint, accepto pretio redemptos suae ingenuitati restituant, proponasque redemptorem noluisse oblatum pretium a te uel ab alio recipere, praeses prouinciae efficaci instantia compellet eum legibus obtemperare et recepto eo quod pretii nomine dependitur status securitatem non inquietare.
PP.k. Febr. Tiberiano et Dione conss.
7 · Idem AA. Claudio.
pr.Foedissimae mulieris nequitia permouemur. cum igitur filiam tuam captam ac prostitutam ab ea quae eam redemerat ob retinendae pudicitiae cultum ac seruandam natalium honestatem ad te confugisse proponas, praeses prouinciae, si filiae tuae supra dictam iniuriam ab ea, quae sciebat ingenuam esse, inflictam cognouerit, cum huiusmodi persona indigna sit pretium recipere propter odium detestabilis quaestus, etiamsi pretium compensatum non est ex necessitate miserabili, custodita ingenuitate natae tuae aduersus flagitiosae mulieris turpitudinem tutam eam defensamque praestabit.
PP. III non. Febr. Tiberiano et Dione conss.
8 · Idem AA. Matronae.
pr.Praeses prouinciae, ne ulterius in seruitutis iugo detinearis, curae habebit: qui pro sollertia tua parum ignorat magis filiorum tuorum statum tueri, quos, posteaquam redempta es, enixam te esse significas, cum eos, qui post redemptionem nascuntur, ne pignoris quidem uinculo ob pretium, quod pro his datum non est, teneri nullis auctoribus uisum est.
PP. V id. Febr. Tiberiano et Dione conss.
9 · Idem AA. et CC. Gregorio.
pr.Captum ab hostibus filium, patre mortuo medio tempore, lex cornelia reuersum, si in potestate patris tempore quo capiebatur fuit, suum facit heredem.
1Unde si ex testamento ad te siue intestato successionem patris tui pertinere apud praesidem prouinciae probaueris, restitui tibi res hereditarias iubebit, si non tantum postquam reuersus es tempus effluxit, quantum intentionem tuam temporis prolixitate conquiescere facit.
PP. V id. April. AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Apollodorae.
pr.Sicut liberis captis ab hostibus ac postliminio reuersis status pristinus restituitur, sic serui domino. unde si haec, cuius meministi, ancilla patris tui fuit nec commercio redempta est, reuersa dominum uel eius successorem sequitur,qui per captiuitatem hanc amiserat.
S. III k. Mai. Hadrianopoli AA. conss.
11 · Idem AA. et CC. Eutychio.
pr.Si liberum captum te ab hostibus commercio redemit sabinus et eum uinculum pignoris superstitem remisisse tibi probetur, non libertus effectus, sed ingenuitati quam amiseras restitutus nullum filiis eius obsequium debes.
S. XV k. Ian. AA. conss.
12 · Idem AA. et CC. Quintianae.
pr.Ab hostibus capti et non commercio redempti, sed uirtute militum nostrorum liberati ilico statum, quem captiuitatis casu amiserant, recipiunt: serui autem dominis suis restituentur: receptos enim eos, non captos iudicare debemus, et militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum.
S. V k. Ian. AA. conss.
13 · Idem AA. et CC.
pr.Si is, qui te ab hostibus ingenuam captam commercio redemit, sibi matrimonio coniunxit, dignitate nuptiarum et uoto futurae iustae subolis uinculo pignoris tibi remisso redditos natales pristinos rationis est.
S. V id. Mart. CC. conss.
14 · Idem AA. et CC. Seuerae.
pr.Ius postliminii filiam rebus humanis exempta matre, dum in seruitutis ipsa necessitate per captiuitatis causam fuit, euentu purgato uigore ad eius legitimam inuitat hereditatem, nec tibi medii temporis fortuna, quominus res maternas successione quaesitas persequi possis, iniuriam fieri patimur.
S. XVI k. April. CC. conss.
15 · Idem AA. et CC. Mucatraulo.
pr.Is, qui liber constitutus captus ab hostibus commercio redimitur, et antequam restituatur pro eo data pecunia, successionis iura sibi uindicare fauore ingenuitatis potest, ut ex ea possit pretium pro se datum exsoluere.
16 · Idem AA. et CC. Basilinae.
pr.Commercio redemptae filios, licet ex seruo medio susceptos tempore, origini ingenuitatis matris iuxta ea quae benigne placuerunt reddi conuenit.
S. V k. Sept. Viminacii AA. conss.
17 · Idem AA. et CC. Diogeniae.
pr.Liber captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium soluerit uel hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit.
1Quo genere matre filium redimente, cum huiusmodi contractus non de mercede, sed de tristitia repudianda cogitatur, uoti recipiendi filium cogitatio cum optabili condicione filium ilico matri restituit, ita ut et ciuilium obsequio munerum propter casum praeteritum non excusetur.
2Pro pietatis itaque ratione ab hostibus redempto filio facti te paenitere ac de pretio quicquam tractare non conuenit: dotem tamen ab eo debitam iure concesso reddi postulas.
S. III k. Nou. Deuelto CC. conss.
18 · Idem AA. et CC. Tryphoniano.
pr.Ab hostibus captis ac postliminio reuersis pro huiusmodi casu amissa, quae in eadem causa quidem durant, omnimodo directa, quae uero per usucapionem uel liberationem ex bonis subtracta uel non utendo finita esse uidentur, intra annum utilem experientibus actione rescissoria restituuntur.
PP. XII k. Dec. CC. conss.
19 · Imppp. Valentinianus Valenns et Gratianus AAA. Ad Seuerianum ducem.
pr.Si quos forte necessitas captiuitatis abduxit, sciant, si non transierunt, sed hostilis inruptionis necessitate transducti sunt, ad proprias terras festinare debere, recepturos iure postliminii ea, quae in agris uel mancipiis seu aliis rebus ante tenuerunt, etsi a fisco nostro possideantur.
1Nec timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit, utrum aliquis cum barbaris uoluntate fuerit an coactus.
D. V k. Iul. Remis Gratiano A. et Dagalaifo conss.
20 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Theodoro PP.
pr.Diuersarum homines prouinciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis, quos barbarica feritas captiua necessitate transuexerat, inuitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas.
1Quibus si quicquam in usum uestium uel alimoniae impensum est, humanitati sit praestitum nec maneat uictualis sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris uendentibus emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus aequum est redhiberi.
2Ne quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pro se pretium emptoribus restituere aut laboris obsequio uel opere quinquennii uicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem.
3Reddantur igitur sedibus propriis sub moderatione qua iussimus, quibus iure postliminii etiam ueterum responsis incolumia cuncta seruanda sunt.
4( 1) Si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambiget: si uero possessionis dominus, rem suam fisco nouerit uindicandam seque deportandum.
5Et ut facilis exsecutio proueniat, christianos proximorum locorum uolumus huius rei sollicitudinem gerere: curiales quoque proximarum ciuitatum placuit admoneri, ut emergentibus talibus causis sciant legis nostrae auxilium deferendum: ita ut nouerint rectores uniuersi decem libras auri a se et tantundem a suis apparitoribus exigendum, si praeceptum neglexerint.
D. III id.Dec. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.