C. 8.52QUAE SIT LONGA CONSUETUDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Apro Euocato.
pr.Praeses prouinciae probatis his, quae in oppido frequenter in eodem genere controuersiarum seruata sunt, causa cognita statuet. nam et consuetudo praecedens et ratio quae consuetudinem suasit custodienda est, et ne quid contra longam consuetudinem fiat, ad sollicitudinem suam reuocabit praeses prouinciae.
PP. VI k. April. Iuliano et Crispino conss.
2 · Imp. Constantinus A. ad Proculum.
pr.Consuetudinis ususque longaeui non uilis auctoritas est, uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut rationem uincat aut legem.
D. VIII k. Mai. Constantino A. V et Licinio C. conss.
3 · Impp. Leo et Anthemius AA. Alexandro.
pr.Leges quoque ipsas antiquitus probata et seruata tenaciter consuetudo imitatur et retinet: et quod officiis curiis ciuitatibus principiis uel collegiis praestitum fuisse cognoscitur, perpetuae legis uicem obtinere statuimus.
D. VIIId. Sept. Zenone cons.