C. 8.46DE PATRIA POTESTATE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Antoninus et Verus AA. Titio.
pr.Si filium tuum in potestate tua dicis esse, praeses prouinciae aestimabit, an audire te debeat, cum diu passus sis ut patris familias rem eius agi per eos, qui testamento matris tutores nominati fuerunt.
PP. Sine Die et conss.
2 · Imp. Antoninus A. Maroniae.
pr.Eius, quod in potestate patris agens habuisti, dominium ad patrem tuum pertinuit extra ea, quae non adquiruntur.
PP. XIII k. Mart. Laeto II et Cereale conss.
3 · Imp. Alexander A. Artemidoro.
pr.Si filius tuus in potestate tua est, res adquisitas tibi alienare non potuit: quem, si pietatem patri debitam non agnoscit, castigare iure patriae potestatis non prohiberis, artiore remedio usurus, si in pari contumacia perseuerauerit, eumque praesidi prouinciae oblaturus dicturo sententiam, quam tu quoque dici uolueris.
PP. V id. Dec. Albino et Maximo conss.
4 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Gallae.
pr.Congruentius quidem uidetur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controuersiae oriuntur, terminari.
1Sed si ita res fuit, ut iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad uindictam processeris, aditus praeses prouinciae super disceptationibus quidem pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reuerentiam autem debitam exhibere matri filios coget et, si prouectam ad inclementiores iniurias improbitatem deprehenderit, laesam pietatem seuerius uindicabit.
PP. XVI k. Iun. Aemiliano et Basso conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Donatio.
pr.Filia tua non solum reuerentiam, sed et subsidium uitae ut exhibeat tibi, rectoris prouinciae auctoritate compelletur.
PP. k. Mart. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.
6 · Idem AA. Hermogeni.
pr.Abdicatio, quae graeco more ad alienandos liberos usurpabatur et apoceryxis dicebatur, romanis legibus non comprobatur.
PP. XVII k. Dec. Maximiano A. II et Ianuario conss.
7 · Idem AA. et CC. Duplianae.
pr.Si maritus tuus, licet militans, in patria potestate constitutus filium legitimis suscepit nuptiis, eum in potestate aui perseuerasse non ambigitur.
S. prid. non. April. CC. conss.
8 · Idem AA. et CC. Aemilianae.
pr.Libertos exemplo ingenuorum filios suos post libertatem ex legitimis nuptiis natos in potestate habere non est prohibitum.
S. XVI k. Mai. Sirmi CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Nicagorae.
pr.Nec filium negare cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac denuntiata poena, item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium alimentorum apud praesidem maiori trimo petenti monstratum iure manifesto declarant.
S. V k. Mai. Sirmi CC. conss.
10 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.
pr.Libertati a maioribus tantum impensum est, ut patribus, quibus ius uitae in liberos necisque potestas olim erat permissa, eripere libertatem non liceret.
D. XV k. Iun. Thessalonicae Seuero et Rufino conss.