C. 8.47DE ADOPTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Marciae.
pr.Hi, qui in aliena sunt potestate, iuxta ius ciuile non nisi apud eum, apud quem plena legis actio est, adoptari possunt.
PP. k. Iun. Gordiano A. et Auiola conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Timotheo.
pr.Impuberem, quem ad uicem naturalis subolis adrogare desideras, si hi, qui sanguinis necessitudine iunguntur, id ei expedire apud praesidem prouinciae confirmauerint, filium habebis, ita ut bonorum tuorum quarta pars tam in postremo iudicio tuo, quam si a te emancipatus fuerit, ei praebeatur et super patrimonio eius idoneis fideiussoribus datis seruo publico caueatur, ne sub copulandae adoptionis obtentu in facultates eius, quae ei diligenti prouisione seruandae sunt, inruas.
1Adrogatio etenim ex indulgentia principali facta proinde ualet apud praetorem uel praesidem intimata, ac si per populum iure antiquo facta esset.
PP. V id. Mart. Maximo II et Aquilino conss.
3 · Idem AA. Marciano.
pr.Cum eum, quem adrogare uis, libertum tuum esse profitearis nec ullam idoneam causam precibus indideris, id est quod non liberos habes, intellegis iuris auctoritatem desiderio tuo refragari.
PP. XVI k. Iul. Maximo II et Aquilino conss.
4 · Idem AA. Proculiano.
pr.Adoptio non tabulis, licet per tabellionem conficiendis, sed sollemni iuris ordine apud praesidem solet copulari.
PP. k. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Syrae.
pr.A muliere quidem, quae nec suos filios habet in potestate, adrogari non posse certum est. uerum quoniam in solacium amissorum tuorum filiorum priuignum tuum cupis in uicem legitimae subolis obtinere, adnuimus uotis tuis secundum ea, quae adnotauimus, et eum proinde atque ex te progenitum ad fidem naturalis legitimique filii habere permittimus.
S. prid. non. Dec. Triballis Tiberiano et Dione conss.
6 · Idem AA. et CC. Melitoni.
pr.Adrogationes eorum, qui sui iuris sunt, nec in regia urbe nec in prouinciis nisi ex rescripto principali fieri possunt.
S. IIII non. April. Byzantii AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Attico.
pr.In adoptionem quidem alienae ciuitatis ciui recte dato additur, non mutatur patria, ac propterea ius originis in honorum ac munerum obsequio per adoptionem non minui perspicis.
8 · Idem AA. et CC. Isioni.
pr.In adoptionem patre, in cuius est potestate, libertae filiam dante, matris patronus adoptare non prohibetur. nam sui iuris adrogatio feminae nisi ex nostro rescripto numquam procedit.
S. V id. Febr. CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Marciano.
pr.Adoptatum, licet ex beneficio nostro, emancipatione sollemni separare familia sua pater adoptiuus minime prohibetur.
V k. Nou. Anchiali CC. conss.
10 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum in adoptiuis filiis, qui filii familias constituti a patribus naturalibus aliis dantur, antiquae sapientiae incidit quaedam dubitatio, si oportet talem filium, si praeteritus a naturali patre fuerat, habere contra eius testamentum de inofficioso actionem ( quam papinianus quidem negat, paulus autem sine effectu. Derelinquit, marcianus uero distinguit, ne ex hac causa utriusque patris perderet successionem, naturalis quidem uoluntate eius circumuentus, adoptiui propter egestatem, quam forte habebat), et iterum aliud uitium erat exortum: si enim post patris naturalis obitum pater adoptiuus per emancipationis modum iura adoptionis dissoluisset, nulla spes ei remanebat neque contra patris naturalis uoluntatem, quia mortis eius tempore in aliena fuerat familia constitutus, neque contra adoptiuum patrem, quia per emancipationem eius familia exemptus est: ideo talem dubitationem et tale uitium corrigentes sancimus per adoptionem quidem ad extraneam personam factam iura naturalis patris minime dissolui, sed ita eum permanere, quasi non fuisset in alienam familiam translatus. cum enim tanta fragilitas est adoptionis, ut possit in ipso die et filius fieri et extraneus per emancipationem inueniri, quis patiatur iura patris naturalis nexu diuino copulata ludibrio defraudari, cum in hoc casu et contradicendi filio ex iure uetere datur licentia et inuitus transire ad aliam familiam non cogitur?
1Omnia igitur, secundum quod iam disposuimus, cum ad extraneum patrem filius per adoptionem transfertur, maneant integra iura siue ad de inofficiosi querellam siue ad alias omnes successiones siue ab intestato siue ex testamento, quae liberis deferuntur, ut et ipse possit prodesse patri naturali et ab eo naturalia debita percipere.
1aSi uero pater naturalis auo materno filii sui uel, si ipse fuerit emancipatus, etiam paterno, uel proauo simili modo paterno uel materno filium suum dederit in adoptionem, in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptiua iura, maneat stabile ius patris adoptiui et naturali uinculo copulatumet legitimo adoptionis modo constrictum: et ad eum solum respiciat filius, cui eum et natura adgregauit et lex per adoptionem adsignauit, et papiniani sententia in hac specie procedat, et ad eum tantummodo filius adoptiuus spes totas extendat et non patris naturalis successionem molestare concedatur, sed auita et proauita tantummodo reuerentia protegetur, eique adquirat quae possunt adquiri et prodesse, et is ei solus pater intellegatur, quem lex fecit et natura non dereliquit.
1bNeque enim marciani distinctioni locum esse in hoc casu inuenimus, ubi nullius circumuentionis suspicio potest aliquam sibi uindicare licentiam, auita et proauita adfectione haec omnia resecante.
1cSed haec manere integra, nisi auus et proauus emancipatum fecerint filium adoptiuum: tunc etenim necesse est iterum ad patrem naturalem eum reuerti, cum emancipationis interuentu adoptio in quamcumque personam facta dissoluitur.
1d( 1) Sed ne articulum adoptionis et in extraneam personam factae sine lege relinquamus, licentiam damus tali adoptiuo patri, id est extraneo, si uoluerit, nihil ei testamento suo relinquere, sed quidquid ei reliquerit, hoc libertatis sit, non legitimo uinculo adstrictum: cum enim per omnia naturae suae filium adgregauimus, manifestissimum est, quod et adquisitiones omnium rerum, quae ad filium familias peruenerint, secundum leges nostras non adoptiuo extraneo patri, sed naturali usque ad modum usus fructus perueniunt, et remaneat in sacris patris naturalis, quasi imaginaria quadam et noua adfectione ei adquisita, non pristinae cognationis deminutione introducta.
1eSed si quidem remaneat in tali adoptione nulla interueniente emancipatione, in hoc tantummodo prodesse ei uolumus adoptionem, ut non successione ab intestato patris extranei adoptiui defraudetur, sed habeat accessionem fortunae ex patris naturalis sibi uoluntate adquisitam.
1fNeque enim ex uetere iure cognationis nexus naturalis patris per adoptionem filio dissoluebatur, sed accedebant iura adoptiua certis reliquiis ex iure naturali remanentibus, et qui legitimus erat familiae adoptiuae, is naturalis fuerat cognatus. quis enim materna iura possit abolere, cum uidebatur et antiquo iure patrem quidem habere adoptiuum, matrem autem eam, quam natura cognoscit?
1gEt ideo sancimus, etsi habet huiusmodi filius iura integra naturae, tamen, si intestatus pater extraneus adoptiuus decesserit, habere eum etiam sui heredis ius ad eius tantummodo successionem, ut non etiam legitima iura ad familiam extranei patris adoptiui habeat, nec ipsa ad eum communionem aliquam habeat, sed quasi extraneus ita ad illam familiam inueniatur.
2Sin autem per emancipationem iura adoptiua fuerint dissoluta, tunc nullus ei penitus regressus ad adoptiuum extraneum patrem, etsi moriatur intestatus, relinquatur, sed maneat tantummodo patrem naturalem cognoscens, tamquam non fuisset ab initio in adoptionem translatus.
3Quae autem de aliis adoptiuis diximus, haec sancimus etiam de his, qui ex afiniano senatus consulto ex tribus maribus fuerant ab extraneo adoptati, nulla penitus differentia inter alios adoptiuos et eos introducenda.
4Quae in filio diximus in adoptionem a patre dato, haec et in filia et in nepote et in nepte et deinceps personis utriusque sexus in sacris constitutis extendimus, si tamen tempore mortis aui sui parentes eos uel eas non antecedant. si enim patres eos antecedant ( ubi nec imponitur necessitas auo aliquid nepoti uel nepti relinquere), maneant omnia iura adoptiua ei intacta. haec enim omnis sanctio de filio et filia et nepote et nepte et deinceps personis in sacris constitutis introducta est, ubi dubitabatur, quid statuendum est, quasi duobus patribus ei, uno ex natura, altero ex lege positis.
5Ubi autem homo sui iuris constitutus per adrogationem ex augusta liberalitate sese dederit in adoptionem, tunc omnia iura patris adoptiui habeat intacta. cum enim nullum inter patres inducitur discrimen, sit suus heres adoptiuus patri adrogatori et familiae eius adgregetur, et omnia, quae ad filium adrogatum ueteres legum latores induxerunt, intacta illibataque in eorum personis reseruentur.
D. k. Sept. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc.
11 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Veteres circuitus in adoptionibus, quae per tres emancipationes et duas manumissiones in filio aut per unam emancipationem in ceteris liberis fieri solebant, corrigentes siue tollentes censemus licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, sine uetere obseruatione emancipationum et manumissionum hoc ipsum actis interuenientibus apud competentem iudicem manifestare, praesente et eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui eum adoptat.
D. V k. Nou. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.