IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.45CREDITOREM EVICTIONEM NON DEBERE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Publicio.

pr.Cum iure creditoris propter fisci debita praedium obligatum procurator meus uendidit, euictio non debetur, quia et priuatus creditor eodem iure utitur, nisi nominatim hoc repromissum a priuato fuerit.

1Si tamen fiscus in ius alterius creditoris successit, emptori non iusta fisci nomine mouetur controuersia, siue quia potior fuerat, quando uendebat, siue quia infirmior, quoniam hoc utique praestare debet, qui pignoris iure uendat, potiorem se ceteris esse creditoribus.

PP. XV k. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Imp. Gordianus A. Sabino.

pr.Si a creditrice iure pignoris fundos pater tuus comparauerit, euictis praediis ita demum petitionem aduersus creditricem habere iure potes, si, cum uendiderit, de euictione rei promisit uel etiam dolo malo, cum sciret prudensque esset rem sine uitio non esse, eam patri tuo, cui successisti, uenumdedit. nam sicut genus eiusmodi contractus inscium creditorem uinculo euictionis non adstringit, ita eum, qui fraudem admisit uel decepit, non excusat.

PP. VIII id. April. Sabino II et Venusto conss.