C. 8.44DE EVICTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Munatio.
pr.Emptor hereditatis rem a possessoribus sumptu ac periculo suo persequi debet. euictio quoque non praestatur in singulis, cum hereditatem iure uenisse constet, nisi aliud nominatim inter contrahentes conuenit.
PP. VI k. Mart. Seuero II et Victorino conss.
2 · Idem AA. Quartae.
pr.Quoniam auus tuus, cum praedia tibi donaret, de euictione eorum cauit, potes aduersus coheredes tuos ex causa stipulationis consistere ob euictionem praediorum, pro portione scilicet hereditaria. nudo autem pacto interueniente minime donatorem hac actione teneri certum est.
PP. II k. Mart. Antonino A. II et Geta II conss.
3 · Idem AA. Aureliano.
pr.Qui rem emit et possidet, quamdiu euicta non est, auctorem suum propterea, quod aliena uel obligata res dicatur, conuenire non potest.
PP. VIII k. Aug. Faustino et Rufino conss.
4 · Imp. Antoninus A. Georgio.
pr.Si praedium tibi pro soluto datum aliis creditoribus fuerat obligatum, causa pignoris mutata non est. igitur si hoc iure fuerit euictum, utilis tibi actio contra debitorem competit. nam eiusmodi contractus uicem uenditionis obtinet.
PP. XI k. Aug. duobus Aspris conss.
5 · Idem A. Patroinae.
pr.Ex praediis, quae mercata es, si aliqua a uenditore obligata et necdum tibi tradita sunt, ex empto actione consequeris, ut ea a creditrice liberentur: id enim fiet, si aduersus uenditorem ex uendito actione pretium petentem doli exceptionem opposueris.
PP. XV k. Oct. duobus Aspris conss.
6 · Imp. Alexander A. Octauio.
pr.Non dubitatur, etsi specialiter uenditor euictionem non promiserit, re euicta ex empto competere actionem.
PP. VIII id. Mart. Alexandro A. cons.
7 · Idem A. Hilariano.
pr.Auctore laudato si euicta res est, fideiussorem, etiamsi agi causam ignorauerit, conueniri euictionis nomine posse non ambigitur.
PP. III non. April. Alexandro A. cons.
8 · Idem A. Clementio.
pr.Emptor fundi, nisi auctori aut heredi eius denuntiauerit, euicto praedio neque ex stipulatu neque ex dupla neque ex empto actionem contra uenditorem uel fideiussores eius habet. sed et si iudicio emptor non adfuit aut praesens per iniuriam iudicis uictus est absente auctore uel fideiussore, regressum aduersus eum non habet.
PP. VIII id. Dec. Alexandro A. cons.
9 · Idem A. Terentio.
pr.Si controuersia tibi possessionis, quam bona fide te emisse adlegas, ab aliquo mouetur, auctori herediue eius denuntia. et si quidem obtinueris, habebis quod emisti. sin autem euictum erit, a uenditrice successoreue eius consequeris, quanti tua interest: in quo continetur etiam eorum persecutio, quae in rem emptam a te, ut melior fieret, erogata sunt.
PP. XI k. Ian. Alexandro A. cons.
10 · Idem A. Largo.
pr.Si fines agri uenditor demonstrauit et legem dixit intra eos neminem ingressurum, si quid inde euincatur, periculo fit auctoris. quod si finibus suis quos demonstrauit agrum uendidit, lis finalis ad uenditorem non pertinet.
PP. VII k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.
11 · Idem A. Clementi.
pr.Exceptione doli recte eum submouebis, quem ab auctore tuo fideiussorem accepisti, si eius nomine controuersiam refert, quasi per uxorem suam, antequam tu emeres, comparauerit, qui uendenti adeo consensum dedit, ut se etiam pro euictione obligauerit.
PP. non. Febr. Pompeiano et Peligno conss.
12 · Imp. Gordianus A. Philippo.
pr.Siue in libertatem euictus est seruus quem mercatus es, siue cum comparares conuenit, si qua quaestio eius nomine relata esset, etsi necdum euictus esset, ut pretium recuperares, praeses prouinciae, quod tibi praestandum animaduerterit, restitui iubebit.
PP. VII id. Mart. Gordiano A. et Auiola conss.
13 · Idem A. Zoilo.
pr.Si ob causam iudicati pignora capta sunt ex eius auctoritate, cui praecipiendi ius fuit, ea de quibus complecteris, eaque tu mercatus es, frustra ab ea quae condemnata est uel quae in eius locum successit eorum refertur quaestio, quandoquidem, etsi euictio eorum ab alio subsecuta fuisset, aduersus eos debuisse dari actionem, quibus pretii solutio proficit, meritissime rescriptum est.
PP. XVI k. Iun. Gordiano A. et Auiola conss.
14 · Idem A. Secundino.
pr.Siue possessio uenditoris fuit, filius eiusdemque patris heres frustra quaestionem mouet, siue non patris, sed filii eius possessio fuit, de qua iure hereditario auctor laudari potest, controuersiam mouere non potest.
PP. XIIII k. Aug. Gordiano A. et Auiola conss.
15 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Menandro.
pr.Si non iniuria iudicantis, sed iuris ratione superatus es, pignus ob euictionem acceptum sollemniter persequi potes.
PP. k. Aug. Philippo A. et Titiano conss.
16 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Alexandro et Diogeni.
pr.Super empti agri quaestione disceptabit praeses prouinciae et, si portionem diuersae partis esse cognouerit, impensas, quas ad meliorandam rem uos erogasse constiterit, habita fructuum ratione restitui uobis iubebit. nam super pretio euictae portionis non eum qui dominium euicerit, sed auctricem conueniri consequens est.
PP. X k. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.
17 · Idem AA. Muciano.
pr.Si, cum quaestio tibi super eo quem comparaueras commoueretur, auctorem tuum certum fecisti nec citra iudicis disceptationem eum quem emeras tradidisti, praeses prouinciae in damnis, quae te tolerasse meministi, medelam iuris adhibebit.
PP. V id. Nou. ipsis IIII ET III AA. conss.
18 · Idem AA. et CC. Eutychio.
pr.Si status super homine tibi uenumdato mota quaestio est, sollemnibus, quae iuris admittit ratio, interpositis si secundum libertatem fuerit lata sententia, poteris de euictione, si nesciens condicionem eius comparasti, sine aliqua dubitatione auctorem uel eius fideiussores heredesue eorum conuenire. Quod si fuisse seruum sententia declarauerit, intellegis ad uenditorem te reuerti non posse.
19 · Idem AA. et CC. Theodoro.
pr.Si obligata praedia uenumdedisti et longi temporis praescriptione solita emptores se tueri possunt, euictionis periculum timere non potes.
S. II k. Mai. AA. conss.
20 · Idem AA. et CC. Solido et Aliis.
pr.Si parentes uestri mancipia uenumdederunt quaestioque dominii mota est, emptoribus adesse ac defendere causam non prohibemini.
1Quod si eis haec iam euicta sunt, instauratio litis ex persona uestra, si appellationem non interposuistis, contra ius desideratur.
2Empti sane iudicio pro euictione si conueniri coeperitis, nec uobis, ut defendatis, negotium denuntiatum probetur, intellegitis, quatenus uosmet ipsos tueri debeatis.
S. VI k. Iul. AA. conss.
21 · Idem AA. et CC. Heliodoro.
pr.Empti actio longi temporis praescriptione non submouetur, licet post multa spatia rem euictam emptori fuerit comprobatum.
1Si itaque is, quem te comparasse commemoras, nunc in libertatem proclamet, interpellare uenditorem siue successores eius debes, ut tibi adsistant causamque instruant.
2Quem si liberum esse uel seruum non esse fuerit pronuntiatum, nec te conuentione remisisse periculum euictionis fuerit comprobatum, praeses prouinciae, si res integra est, quanti tua interest restitui tibi prouidebit.
S. XI k. Iul. Serdicae AA. conss.
22 · Idem AA. et CC. Iulio.
pr.Cum tibi liberum uenumdatum fundum ab auctore proponas, si ex antecedente obligatione quod debebatur iure soluisti, stipulationem, quam subiectam emptioni de indemnitate proponis, ipsius conceptio commissam manifeste declarat.
S. VIIK. Sept. Viminacii AA. conss.
23 · Idem AA. et CC. Eustochiae.
pr.Cum successores etiam uenditoris pro euictione teneri possint, si uelut obligata sibi res publica thessalonicensium pignoris instituat iure persequi quae comparasti, auctoris heredibus quocumque gradu constitutis adsistere negotio denuntia. quod siue praesentibus his fundus quem emisti fuerit euictus siue absentibus, postea quanti tua interest rem euictam non esse teneri, non quantum pretii nomine dedisti, si aliud non placuit, publice notum est.
S II k. Ian. Sirmi AA. conss.
24 · Idem AA. et CC. Eutychio.
pr.Si post perfectam uenditionem ante pretium numeratum rei uenumdatae mota fuerit quaestio uel mancipia uenumdata proclament in libertatem, cum in ipso limine contractus immineat euictio, emptorem, si satis ei non offeratur, ad totius uel residui pretii solutionem non compelli iuris auctoritate monstratur.
1Unde cum parte pretii numerata, domus quam emisti tibi uelut pignoris iure obligatae ne ad emptionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas, iudex tibi quae ex emptione ueniunt praestari prouidebit.
25 · Idem AA. et CC. Saturninae.
pr.Si tibi liberam saturninus condicionem eius ignorans distraxit ac nunc eam defendit in libertatem, hac libera pronuntiata uenditorem uel ex stipulatione duplae, quantum in hanc deductum est, uel empti actione quanti tua interest conuenire potes.
S. id. Febr. CC. conss.
26 · Idem AA. et CC. Neoni.
pr.Si quis tibi seruum uendidit, postquam is rebus humanis exemptus est, cum euictionis periculum finitum sit, a te conueniri non potest.
S. II k. April. Sirmi CC. conss.
27 · Idem AA. et CC. Theophilo.
pr.Si fundum sciens alienum uel obligatum comparauit athenocles nec quicquam de euictione conuenit, quod eo nomine dedit, contra iuris poscit rationem. nam si ignorans, desiderio tuo iuris forma negantis hoc reddi refragatur.
S. XVII k. Oct. CC. conss.
28 · Idem AA. et CC. Maximiano.
pr.Emptori etiam uenditoris iura prodesse non ambigitur. si igitur uobis propter rei proprietatem mota fuerit quaestio, tam propriis quam uenditoris defensionibus ut poteritis.
S. III non. Oct. Scuppis CC. conss.
29 · Idem AA. et CC. Rheso.
pr.Si permutationis gratia praedia curatoribus quondam fratris tui mater tua dedit, his, quae in eorum uicem accepit, posteaquam ad defensionem fuerit denuntiatum, uel cum eorum non haberet facultatem, euictis quanti interest eos conueniri posse rationis est.
S. VII id. Dec. Nicomediae CC. conss.
30 · Idem AA. et CC. Hastio.
pr.Non ex eo, quod duplam qui a matre tua mancipium comparauit euictionis nomine stipulatus est, alienae rei scientia conuincitur, nec opinio eius ex hoc laeditur, ut malae fidei emptor existimetur. aliis itaque hoc indiciis, si uis, probare debes.
S. id. Dec. CC. conss.
31 · Idem AA. et CC. Agatho.
pr.Heredem fideiussoris rerum, pro quibus defunctus apud emptorem intercesserat pro uenditore, factum eius cui successit ex sua persona dominium uindicare non impedit, scilicet euictionis causa durante actione.
S. XVIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.