IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.41DE NOVATIONIBUS ET DELEGATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Quintiano et Timotheo.

pr.Delegatio debiti nisi consentiente et stipulanti promittente debitore iure perfici non potest: nominis autem uenditio et ignorante uel inuito eo, aduersus quem actiones mandantur, contrahi solet.

PP. V id. Febr. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Imp. Gordianus A. Firmino.

pr.Ex contractu pecuniae creditae actio inefficax dirigitur, si delegatione personae rite facta iure nouationis uetustior contractus euanuit.

PP. k. Sept. Pio et Pontiano conss.

3 · Idem A. Muciano.

pr.Si delegatio non est interposita debitoris tui ac propterea actiones apud te remanserunt, quamuis creditori tuo aduersus eum solutionis causa mandaueris actiones, tamen, antequam lis contestetur uel aliquid ex debito accipiat uel debitori tuo denuntiauerit, exigere a debitore tuo debitam quantitatem non uetaris et eo modo tui creditoris exactionem contra eum inhibere.

1Quod si delegatione facta iure nouationis tu liberatus es, frustra uereris, ne eo, quod quasi a cliente suo non faciat exactionem, ad te periculum redundet, cum per uerborum obligationem uoluntate nouationis interposita debito liberatus sis.

PP. V id. Iun. Gordiano A. et Auiola conss.

4 · Idem A. Stratonico.

pr.Non abstulit tibi procurator tuus actionem, si, cum ei mandasses exactionem pecuniae, quam hi tibi debebant, contra quos supplicas, parte accepta de reliquo eos liberauit, cum neque contra uoluntatem tuam nouationem facere neque in eo quod non soluebatur eos liberare potuerit.

PP. id. Nou. Gordiano A. et Auiola conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Septimiae.

pr.Si pater tuus, cui te successisse proponis, creditori pro alexandro suscepto nomine certam pecuniam stipulanti spopondit, licet per improbitatem alexander ei satis non fecit, tamen summae repromissae nimis improbe solutio negatur.

S. II id. April. Sirmi CC. conss.

6 · Idem AA. et CC. Ziparo.

pr.Nec creditoris creditori quisquam inuitus delegari potest.

S. XII k. Nou. Dorostolo CC. conss.

7 · Idem AA. et CC. Zoilo.

pr.Si soluere tibi pecuniam delegatus eucarpus dare spopondit uel debitum constituit, suo nomine conueniri potest. alioquin aduersus eum experiri pro chirographario debitore tuo frustra conaris.

S. XVII k. Ian. CC. conss.

8 · Imp. Iustinianus A. ad Senatum.

pr.Nouationum nocentia corrigentes uolumina et ueteris iuris ambiguitates resecantes sancimus, si quis uel aliam personam adhibuerit uel mutauerit uel pignus acceperit uel quantitatem augendam uel minuendam esse crediderit uel condicionem seu tempus addiderit uel detraxerit uel cautionem iuniorem acceperit uel aliquid fecerit, ex quo ueteris iuris conditores introducebant nouationes, nihil penitus priori cautelae innouari, sed anteriora stare et posteriora incrementum illis accedere, nisi ipsi specialiter remiserint quidem priorem obligationem et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus elegerint.

1Et generaliter definimus uoluntate solum esse, non lege nouandum, etsi non uerbis exprimatur, ut sine nouatione, quod solito uocabulo ἀνοβατεύτως...............dicunt, causa procedat: hoc enim naturalibus inesse rebus uolumus et non uerbis extrinsecus superuenire.

D. XI k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oreste conss.