IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.42DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Aristaenetae.

pr.In potestate eius est, qui ex pluribus contractibus pecuniam debet, tempore solutionis exprimere, in quam causam reddat. quod si debitor id non fecit, conuertitur electio ad eum qui accepit. si neuter uoluntatem suam expressit, prius in usuras id quod soluitur, deinde in sortem accepto feretur.

PP. prid. non. Iun. duobus Aspris conss.

2 · Imp. Alexander A. Bassae.

pr.Liberari fideiussores, quotiens fiscus tam creditori quam debitori, licet diuersis stationibus, succedit, ius certum est. quod et in tua persona procuratores mei custodient.

S. k. Iun. Lupo et Maximo conss.

3 · Imp. Gordianus A. Apollonio.

pr.Si, cum seruus liberam peculii administrationem haberet, mutuam pecuniam ab eo accepisti, eique ante ademptum peculium uel priusquam ademptum cognosceres eam exsoluisti, ea solutione liberatus es.

PP. V k. Oct. Pio et Pontiano conss.

4 · Idem A. Rufinae.

pr.Nihil interest, utrum creditori pecuniam mutuam solueris, an ex eius uoluntate seruo numeraueris. nec enim ex eo, quod creditor in fatum concessit, priusquam instrumenta redderet, euacuatae obligationis uires reparari queunt.

PP. prid. id. Oct. Pio et Pontiano conss.

5 · Idem A. Celso.

pr.Nulla tibi aduersus creditorem alienum actio superest eo, quod debitam ei quantitatem offerens ius obligationis in te transferri desideras, cum ab eo te nomen comparasse non suggeras, licet solutione ab alio facta nomine debitoris euanescere soleat obligatio.

PP. VII k. Nou. Pio et Pontiano conss.

6 · Idem A. Alexandro.

pr.Si inter patrem tuum eosque, quos debitores esse dicebas, non de dubia lite transactio facta est, sed parte tantummodo recuperata uniuersum se recepisse cauit nec de superfluo eos qui uerbis obligati erant per acceptilationem liberauit nec donationis causa id factum est, exuberantis debiti integra ei repetitio competit.

PP. III id. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.

7 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Antiocho.

pr.Eius quantitatis, cuius petitionem ratio compensationis excludit, usuram non posse reposci manifestum est.

PP. VI k. Aug. Peregrino et Aemiliano conss.

8 · Idem A. et C. Rufo.

pr.Usuras, quae quotannis in urbe numerandae sunt, promittere alio loco dependi nisi ex iusta causa exempli ratio minime sinit.

PP. V id. Mai. Philippo A. et Titiano conss.

9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Cassio.

pr.Obsignatione totius debitae pecuniae sollemniter facta liberationem contingere manifestum est. sed ita demum oblatio debiti liberationem parit, si eo loco, quo debetur solutio, fuerit celebrata.

PP. V id. Mai. Maximo II et Aquilino conss.

10 · Idem AA. et CC. Ambrosio.

pr.Successores eius, qui maior quinque et uiginti annis in solutum pro debito iure mancipia dedit, haec reuocare non posse constat.

S. V id. April. Byzantii AA. conss.

11 · Idem AA. et CC. Capitolinae.

pr.Cum maritum tuum a debitoribus tuis minoris uiginti et quinque annis constitutae uelut ex causa tibi debiti aliquas accepisse quantitates nec tamen te consensum commodasse significes, nullum tibi potuit praeiudicium fieri, nisi factam solutionem post maiorem aetatem ratam feceris.

S. V k. Mai. Heracliae AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Eutycho.

pr.Inuito uel ignorante creditore qui soluit alii, non se liberat obligatione. quod si hoc uel mandante uel ratum habente eo fecerit, non minus liberationem consequitur, quam si eidem creditori soluisset.

S. III id. Mai. AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Philotimo.

pr.Si obligatum ex causa mandati non per stipulationem facta nouatione, post acceptilatione liberasti, sed tantum receptam ex eadem causa debitam quantitatem falso scripsisti, figmento ueritatis extingui non potuit obligatio.

S. VII k. Iun. AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Cutae.

pr.Pecuniae solutae professio collata instrumento maiorem gestae rei probationem continet, quam si chirographum acceptae mutuae pecuniae fuisset redditum.

S. V id. Iul. AA. conss.

15 · Idem AA. et CC. Quartioni.

pr.Quod debitori tuo chirographum redditum contra uoluntatem tuam adseueres, nihil de iure tuo deminutum est. quibuscumque itaque argumentis iure proditis hanc obligationem tibi probanti eum per huiusmodi factum liberationem minime consecutum iudex ad solutionem iure debiti compellet.

S. V k. Sept. AA. conss.

16 · Idem AA. et CC. Charidemo.

pr.Eum, a quo mutuam sumpsisti pecuniam, in solutum nolentem suscipere nomen debitoris tui compelli iuris ratio non permittit.

S. XV k. Nou. AA. conss.

17 · Idem AA. et CC. Cassio.

pr.Manifesti iuris est tam alio pro debitore soluente quam rebus pro numerata pecunia consentiente creditore datis tolli comparatam obligationem.

S. k. Dec. Sirmi AA. conss.

18 · Idem AA. et CC. Domitio Aphobio.

pr.Inquisitio ueritatis tolli non potuit, quod chirographa, quae fecerat procurator tuus, recepta tibique restituta ab ipsius herede proponas cum subscriptione procuratoris significante, quod nihil creditoribus debeatur, cum nihil prohibeat et creditoribus satisfactum et non uestrae pecuniae, sed ipsius, cui negotium gerendum mandaueras, processisse solutionem.

S. id. Febr. CC. conss.

19 · Idem AA. et CC. Diogeni.

pr.Si, actore tam mutuis pecuniis dandis quam debitis recipiendis praeposito, in hoc quod susceperas eius dominae per ipsum fecisti satis, instrumentum inane solutione celebrata nihil tibi nocere potest. aliter enim soluentes seruo de actione domini liberare se minime possunt.

S. V id. Oct. CC. conss.

20 · Idem AA. et CC. Eucratidi.

pr.Si operas certi serui pecunia sumpta creditorem sibi in debitum compensare placuit, his secundum conuentionis fidem praestitis de mancipio restituendo pacti tenor seruari debet.

S. V k. Nou. Hadrianopoli CC. conss.

21 · Idem AA. et CC. Rufo.

pr.Interest multum, utrumne spe futurae numerationis suscepisse te quod instrumento continetur scripsisti, an accepta minore quantitate tantum quantum lectio probat in scriptura conferri placuit. nam superiori quidem casu residui petitio debiti manet integra, posteriori uero consensu transactionis finitis stare conuenit.

S. III non. Dec. CC. conss.

22 · Idem AA. et CC. Grato.

pr.Inductum ( id est cancellatum) nec ne sit chirographum, uestrum solutionem semel debiti factam ei, qui exigendi potestatem habuit, probantium nihil interest.

S. V id. Dec. CC. conss.

23 · Idem AA. et CC. Vatio.

pr.Si litterarum auxanonis contemplatione, quas ad aristonem de numeranda tibi pecunia dederat, recepisse scripsisti debitum ab aristone, mandato non impleto,cum petitio debiti manet integra, nihil legitimam exactionem impedire potest.

S. XV k. Ian. Nicomediae CC. conss.

24 · Idem AA. et CC. Rufino.

pr.Cum pro pecunia quam acceperas secundum placitum euandro te fundum dedisse profitearis, eius industriam uel euentum meliorem tibi, non ipsi prodesse, contrarium non postulaturus, si minoris distraxisset, non iusta petis.

S. VII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

25 · Idem AA. et CC. Antelliano.

pr.Solutionem adseueranti probationis onus incumbit: quo facto chirographum condicere potest.

S. III k. Ian. Nicomediae CC. conss.