C. 8.40DE FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Lysiae.
pr.Si lysias adempta parte bonorum exulare iussus est, non nisi pro parte quam retinuerit creditoribus obligatus est. uerum qui pro eo fidem suam adstrinxerint, iure pristino conueniri possunt.
PP. id. Oct. Seuero A. III et Victorino conss.
2 · Idem AA. Plotio.
pr.Creditori, qui pro eodem debito et pignora et fideiussorem accepit, licet, si malit, fideiussorem conuenire in eam pecuniam, in qua se obligauerit. quod cum facit, debet ius pignorum in eum transferre.
1Sed cum in alia quoque causa eadem pignora uel hypothecas habet obligatas, non prius compellendus est transferre pignora, quam omne debitum exsoluatur.
D. V k. Febr. Apro et Maximo conss.
3 · Idem AA. Maximo.
pr.Non recte procuratores nostri, si adlegationi tuae fides adesset, audire te noluerunt ex bonis fideiussoris quae ad fiscum peruenerunt pecuniam repetentem, sed reum principalem conuenire iusserunt, cum electionis potestas permittatur creditori.
1Sed cum tu duos fideiussores accepisse te proponas, si et alter idoneus est, intellegis te diuisa quantitate partem competentem a procuratore petere debere et aduersus alium fideiussorem experiri.
2Nam licet significes adiectum in obligatione, ut singuli in solidum tenerentur, tamen nihil haec res mutat condicionem iuris et constitutionem. nam et cum hoc non adiciatur, singuli tamen in solidum tenentur: sed ubi sunt omnes idonei, in portionem obligatio diuiditur.
PP. XVII k. Sept. Antonino A. III et Geta III conss.
4 · Imp. Antoninus A. Rufae.
pr.Nouatione legitime perfecta debiti in alium translati prioris contractus fideiussores uel mandatores liberatos non ambigitur, si modo in sequenti se non obligauerunt.
PP. XV k. Oct. Antonino A. IIII et Balbino conss.
5 · Idem A. Potamoni.
pr.Iure nostro est potestas creditori relicto reo eligendi fideiussores, nisi inter contrahentes aliud placitum doceatur.
PP. VI non. Mai. Messala et Sabino conss.
6 · Idem A. Pollae.
pr.Si pater tuus pro cornelio, cum pecuniam mutuam acciperet, se non obligauit, frustra ex eo, quod tabulas obligationis ut testis adsignauit, conueniris.
PP. XI k. Iul. Messala et Sabino conss.
7 · Idem A. Eroti.
pr.Si creditor condicioni mandato adscriptae, cum pecuniam mutuam daret, in accipiendis hypothecis non paruit, frustra te iudicio mandati conuenit, quando non alias te obligasse intellegaris, quam si pignoribus contraheretur obligatio.
PP. k. Iul. Laeto II et Cereale conss.
8 · Imp. Alexander A. Longo.
pr.Filius familias, qui pro patre, quamuis in uenditione fundi, fideiussit, tenetur.
PP. II id. Oct. Maximo II et Aeliano conss.
9 · Idem A. Aristocrati.
pr.Etiamsi de iure obligationis pignorum actum fuerit, fideiussoribus liberatio non contingit.
PP. V k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.
10 · Idem A. Vitali.
pr.Fideiussor seu mandator si in usuras quoque obligatus est, iustam causam recusandi soluere eas non habet.
1ut autem is, qui cum altero fideiussit, non solus conueniatur, sed diuidatur actio inter eos qui soluendo sunt, ante condemnationem ex ordine postulari solet.
PP.
11 · Idem A. Sallustio.
pr.Cum alter ex fideiussoribus in solidum debito satisfaciat, actio ei aduersus eum qui una fideiussit non competit.
1Potuisti sane, cum fisco solueres, desiderare, ut ius pignoris quod fiscus habuit in te transferretur, et si hoc ita factum est, cessis actionibus uti poteris. Quod et in priuatis debitis obseruandum est.
PP. VII k. Nou. Alexandro A. III et Dione conss.
12 · Idem A. Theodoto.
pr.Blanditus tibi est, qui non teneri te persuasit, quod, cum pro alio interuenires ἐγγυῶμαι................ dixisti, cum et his uerbis obligationem uerborum contrahi pridem receptum est.
PP.VI k. Sept. Agricola et Clemente conss.
13 · Pars ex epistula Gordiani A.
pr.Si barsagoram latronem lysanias decurio inuenturum se spopondisset, aut exhibere compellendus est aut transmittendus ad praefectum praetorio uel ad praesidem prouinciae.
14 · Idem A. Saluio.
pr.Mandati actio personalis est. quae si nomine fideiussoris uel aduersus debitorem seu heredes eius competit, praeses prouinciae quae deberi compererit reddi iubebit.
1Pignora etenim, quae reo stipulandi nexa fuerunt, ita demum ad uos transeunt, si facta nominis redemptione solutio celebrata est uobisque mandatae sunt actiones.
2Quod si factum est, ea quoque uobis persequentibus aduersus possessores extraordinariam iurisdictionem idem uir clarissimus impertiet.
PP. III non. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.
15 · Idem A. Claudiano.
pr.Si indebitam pecuniam quasi ex causa fideiussionis obstrictus in cautionem per errorem deduxisti, tam doli mali exceptione uti quam condicere, ut obligatio tibi accepto feratur, potes.
1Non est autem dubium fideiussorem, rei promittendi bonis ad fiscum deuolutis si idem fiscus ob debitum restituendum fuerit conuentus et soluerit, liberari.
PP.V k. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
16 · Idem A. Maximo.
pr.Fuit liberum, antequam aduersus omnes fideiussores lis contestaretur, unum eorum eligere creditori, si modo ceteros minus idoneos existimaret. at nunc post litis contestationem petitionem diuisam redintegrari iuris ratio non patitur.
PP. II id. Iun. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
17 · Idem A. Brasidae.
pr.Omissis quoque pignoribus fideiussorem a creditoribus utiliter conueniri, nisi in id quod ex his refici non potuerit acceptus sit, explorati iuris est.
PP. VI id. Mart. Attico et Praetextato conss.
18 · Imp. Philippus A et Philippus C. Smyrnae.
pr.Si, ut proponis, fundum ob debitum obligatum non iusto pretio uendidisti, residuam quantitatem, quam ex pretio eiusdem seruare potuisses, refundi tibi a fideiussore non iure poscis.
PP. V k. Aug. Peregrino et Aemiliano conss.
19 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Sabiniano.
pr.Si alienam reo principaliter constituto obligationem suscepisti uel fideiussorio siue mandatorio uel quocumque alieno nomine pro debitore intercessisti, non posse urgueri creditorem, eum qui mutuam accepit pecuniam quam te conuenire, scire debueras, cum, si hoc in initio contractus specialiter non placuit, habeat liberam electionem.
S. II k. Mai. AA. conss.
20 · Idem AA. et CC. Aurelio.
pr.Sententia bonorum omnium ademptionem continente rei damnati principalis intercessores eligendi creditori potestas non adimitur.
21 · Idem AA. et CC. Iuliano.
pr.Sicut eligendi fideiussores creditor habet potestatem, ita intercessorem postulantem cedi sibi hypothecae siue pignori obligata iure non prius ad solutionem, nisi mandata super hac re fuerit persecutio, conuenit urgueri.
S. XI k. Nou. AA. conss.
22 · Idem AA. et CC. Hermiano.
pr.Si ultra hoc, quod accepit ea, pro qua te mandatorio nomine intercessisse commemoras, daturum te scripsisti, praeses prouinciae ex hoc, quod ultra mandatum tuum numeratum est, a te nihil exigi patietur.
S. XII k. Mai. CC. conss.
23 · Idem AA. et CC. Antipatro.
pr.reos principales uel mandatores simpliciter acceptos eligere uel pro parte conuenire uel, satis non faciente contra quem egeras primo, post ad alium reuerti, cum nullus de his electione liberetur, licet.
S. non. Dec. Nicomediae CC. conss.
24 · Idem AA. et CC. Pergamio.
pr.Fideiussoris quidem heres exemplo rei principalis tenetur. sed si idem utrisque succedat, intercessionis obligatione finita uelut principalis tantum debitoris heres conueniri potest.
S. XI k. Ian. CC. conss.
25 · Idem AA. et CC. Philippo.
pr.Pignoribus datis a reo principali distractis nec post longi temporis interuallum residuum a fideiussore creditor petere prohibetur.
S. VI k. Ian. CC. conss.
26 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Sancimus, si quis pro alio spoponderit, quatenus eum intra certum tempus tradat uel certam quantitatem pecuniarum pro eo inferat, et tempore statuto iam effluente non poterit eum repraesentare, non statim pecunias pro eo stipulatas inferre, sed competere quidem post temporis lapsum omnimodo poenalem actionem, non autem statim summam, pro qua fideiussor admissus est, profligari.
1Sed si quidem usque ad sex mensuum spatium tempus statutum sit, aliud tantum ei indulgeri, intra quod si possit personam exhibere et eam tradere, poena sit liberatus.
2Sin autem amplius quam sex mensuum tempus ab initio constitutum est, tunc, quanticumque temporis curricula data sunt, tamen post lapsum eorum semenstres tantum habere eum indutias, intra quas sit ei licentia personam et non pecunias reddere.
3Sin autem et secunda adiectio temporis excedat, tunc omnimodo poenam pecuniariam persoluat.
4Sed si quidem post statutum ab initio tempus completum maluerit reum pro quo conuenitur defendere, licere ei hoc facere, nisi pacti tenor ad hoc reclamauerit, si forsitan sine defensione facienda pro eo fideiussit: sed si defensionem subierit, eam usque ad finem adimplere, nulla ei licentia concedenda in medio personam tradere et pecuniarum dationem effugere.
5Sin autem et secundum tempus effluxerit, nullo modo ei licentia concedatur nec ad defensionis uenire praesidium, sed omnimodo poenam conferat, nisi intra primum tempus quod statutum est reus principalis ab hac luce fuerit subtractus:tunc enim penitus ab exactione poenae liberum eum custodiri oportet.
6Quod si secundo tempore instante mortuus fuerit, nihilo minus poena iam commissa a fideiussore exigatur.
7Omnibus, quae in fideiussores, quando tali poenae fuerint illigati, statuimus, et in heredes pro utilitate eorum obtinentibus.
D. VI k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
27 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Si fideiussor nullam quidem cautionem faciat ostendens se fideiussorem extitisse, praesentibus autem tabulariis hoc confessus est, quod in fide sua eum suscepit, dubitabatur a palaestina aduocatione, utrumne post duos menses liberatur quasi sine scriptis fideiussione facta, secundum generalia edicta sublimissimae praetorianae sedis, an utpote scriptura interueniente teneatur: et diuisio alia introducebatur, si id iuris esse debet tam in publicis causis quam in priuatis.
1Sancimus itaque, nisi confessio litteris exposita fuerit a fideiussoribus ex repraesentatione personarum, licet attestatio super hoc praecesserit, attamen adhuc sine scriptis esse fideiussionem, uidelicet in causis priuatis, existimari et duobus mensibus effluentibus ab huiusmodi nexu fideiussores liberari, nisi in tempus certum data est fideiussio: tunc enim in tantum eam extendi, in quantum etiam attestatio fuerit expressa.
2Sin autem publica causa interueniat, tunc omnimodo attestationem pro scriptura haberi. multis etenim priuilegiis propter publicas necessitates publico iuri praestitis non ab re est et nos huiusmodi praerogatiuam ei condonare.
D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
28 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Generaliter sancimus, quemadmodum in mandatoribus statutum est, ut contestatione contra unum ex his facta alter non liberetur, ita et in fideiussoribus obseruari.
1Inuenimus enim et in fideiussorum cautionibus plerumque ex pacto huiusmodi causae esse prospectum, et ideo generali lege sancimus nullo modo electione unius ex fideiussoribus uel ipsius rei alterum liberari, uel ipsum reum fideiussoribus uel uno ex his electo liberationem mereri, nisi satisfiat creditori, sed manere ius integrum, donec in solidum ei pecuniae persoluantur uel alio modo satis ei fiat.
2Idemque in duobus reis promittendi constituimus, ex unius rei electione praeiudicium creditori aduersus alium fieri non concedentes, sed remanere et ipsi creditori actiones integras et personales et hypothecarias, donec per omnia ei satisfiat.
3Si enim pactis conuentis hoc fieri conceditur et in usu quotidiano semper hoc uersari adspicimus, quare non ipsa legis auctoritate hoc permittatur, ut nec simplicitas suscipientium contractus ex quacumque parte possit ius creditoris mutilare?
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
29
pr.Ἐάν τις ἐγγυήσηται ἐπὶ τόκοις, μὴ μόνον εἰς διετίαν κατέχεσθαι, ἀλλὰ τοσοῦτον χρόνον, ὅσον σύνθηται. ὅσον οὖν θέλει χρόνον ὀριζέτω, μόνον εἰ μὴ ὑπὲρ τὸ διπλοῦν συνάγεται ἐν αὐτῷ.