C. 8.37DE CONTRAHENDA ET COMMITTENDA STIPULATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Secundo.
pr.Licet epistulae, quam libello inseruisti, additum non sit stipulatum esse eum cui cauebatur, tamen si res inter praesentes gesta est, credendum est praecedente stipulatione uocem spondentis secutam.
Accepta XVII k. Mai. Seuero III et Victorino conss.
2 · Idem AA. Diocleti.
pr.Si filiae tuae, quam in potestate habebas, pecuniam dari stipulatus es, paratam obligationem exercere non prohiberis.
PP. prid. non. Nou. Faustino et Rufino conss.
3 · Imp. Antoninus A. Hadriano.
pr.Si, cum tuam pecuniam crederes accommodato nomine iuliani, stipulatio in personam eius absentis directa est, cum nihil sit actum ea uerborum conceptione, intellegis superfuisse tibi rei contractae obligationem.
1Ac propterea si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes aduersus eum negotiorum gestorum actionem.
PP. VI k. Mart. Praesente et Extricato conss.
4 · Imp. Alexander A. Sabinae.
pr.Secundum responsum domitii ulpiani praefecti annonae iuris consulti amici mei ea, quae stipulata est, cum moreretur, partem dimidiam dotis cui uelit relinquere, reddi sibi, cum moreretur, eam partem dotis stipulata uidetur.
PP.II k. April. Alexandro A. cons.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Isidorae.
pr.Nuda pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt.
1Verum quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari stipulanti aduersarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque stipulatione continetur, petitioni locum factum conuenit.
S. V k. Dec. AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Erotio.
pr.Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi uel incerti stipulatione subsecuta peti posse.
S. XVI k.Ian. Sirmi AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Antonino.
pr.Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam minorem uiginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur.
S.XVII k.Febr. CC conss.
8 · Idem AA. et CC. Posidonio.
pr.Non moriturum praestari seruum impossibilis promissio est. post mortem autem eius stipulatus recte solutionem postulat.
S. XII k. Mart. CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Capitoni.
pr.Si quidem zenoni stipulanti mortis uel cruciatus corporis territus timore spopondisti, aduersus experientem exceptione proposita defendi potes.
1Si uero nihil tale probetur, accusationis institutae uel futurae praetextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur.
2Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur.
S. III id. Oct. Varianae CC. conss.
10 · Imp. Leo A. Erythrio pp.
pr.Omnes stipulationes, etiamsi non sollemnibus uel directis, sed quibuscumque uerbis pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem.
D. k. Ian. Constantinopoli Marciano cons.
11 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Scrupulosam inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur uel pridie quam morietur stipulatus sit aliquis uel in testamento legati uel fideicommissi nomine aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae uel in quocumque contractu stipulati uel pacti sunt contrahentes, uel testator in suo testamento disposuit, etiamsi post mortem uel pridie quam morietur scripta esse noscuntur, nihilo minus pro tenore contractus uel testamenti ualere praecipimus.
D. III id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. II cons.
12 · Idem A. Menae pp.
pr.Magnam legum ueterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se aliquid uel daturum se stipuletur uel quae stipulator uoluit promiserit et addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam dabit, sciat minime posse ad euitandam poenam adicere, quod nullus eum admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua seruare, non ab aliis sibi manifestari poscere debeat.
D. VIIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.
13 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, siue in dando siue in faciendo siue mixta ex dando et faciendo inueniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, siue specialis heredum fiat mentio siue non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et aduersus eos transmittatur?
1Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et superuacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est.
2Et quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes uel plus uel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum uoluntates?
D. k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
14 · Idem A. Iohanni pp.
pr.optimam quaestionem et frequenter in iudiciis uersatam satis humanum est saltem in praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. in multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est adscribi, stipulationes per certos seruos celebrari. sed quidam indeuotione tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse seruum adhibitum contendebant, alii uero non eius esse seruum, ad quem pertinere scriptura protestabatur: et si non per seruum, sed inter praesentes celebratam esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse praesentes.
1Cum itaque satis utile est in contractibus et seruos adhiberi et praesentes esse personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas uel mulieres, quas naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales scripturas omnifariam esse credendas et, siue adscriptus fuerit seruus et ad quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et seruum adesse et fecisse stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si seruus ipse praesto fuerit uel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse stipulationem:
2Et si inter praesentes partes res acta esse dicitur, et hoc esse credendum, si tamen in eadem ciuitate utraque persona in eo die commanet, in quo huiusmodi instrumentum scriptum est, nisi is, qui dicit sese uel aduersarium abesse, liquidis ac manifestissimis probationibus et melius quidem, si per scripturam, sed saltem per testes undique idoneos et omni exceptione maiores ostenderit sese uel aduersarium suum eo die ciuitate afuisse: sed huiusmodi scripturas propter utilitatem contrahentium esse credendas.
D. k. Nou. post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
15 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si quis spoponderat insulam, cum moriebatur, aedificare stipulatori, impossibilis ueteribus uidebatur huiusmodi stipulatio. sed nobis sensum contrahentium discutientibus ueri simile esse uidetur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum perducatur. nemo enim ita stultus inuenitur, ut tali animo faceret stipulationem, ut putaret posse tantum aedificium in uno momento horae extollere, uel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad huiusmodi operis completionem
1Sancimus itaque, si quid tale euenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione habita, licet hoc minime fuerit expressum. quemadmodum enim, si in dando fuerit stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptae stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit lex nostra per omnia sibi consentanea.
2Quod et in legatis simili modo relictis obseruari censemus.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo.