C. 8.38DE INUTILIBUS STIPULATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Paulino.
pr.Ex stipulatione, in qua impubes sine tutore auctore spopondisti, non es obligatus.
PP. k. Iul. Romae Laeto II et Cereale conss.
2 · Imp. Alexander A. Menophilo.
pr.Libera matrimonia esse antiquitus placuit. ideoque pacta, ne liceret diuertere, non ualere et stipulationes, quibus poenae inrogarentur ei qui diuortium fecisset, ratas non haberi constat.
PP. III non. Febr. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Isidoro.
pr.Ut inter absentes uerborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri subiectus non est, aliquid dari uel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari potest.
1Cum igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem dimidiam dotis a marito detineri, alteram uero partem nepoti tuo uel, si is in rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum conuenisse proponas, praeuentoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam eius non ualuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua restitui cuncta iuxta pactorum tenorem prouideras, reddi tibi desideres: super stipulatu tuo adi praesidem prouinciae, ut examinatis partium adlegationibus, quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem taxatae quantitatis.
PP. id. Dec. ipsis IIII et III AA. conss.
4 · Idem AA. et CC. Domnae.
pr.Ex eo instrumento nullam uos habere actionem, quia contra bonos mores de successione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores uel in pacto uel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint.
PP. III k. Mai. AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Aquilinae.
pr.Dolo uel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli tamen uel metus exceptionem submoueri petitio debet.
S. XIII k. Oct. AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Septimio et Eustolio.
pr.Si auia uestra sibi et eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei, cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. sane si ipse quod ei solui placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam personam constitisse non ambigitur.
S. V k. Oct. CC. conss.