IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.36DE LITIGIOSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus A. Paulinae.

pr.Cum creditor pignus uendit, non potest uideri litigiosae rei emptio contrahi, etsi debitor interdicat, ne uenditio perficiatur.

PP. k. Mai. Apro et Maximo conss.

2 · Imp. Constantinus A. ad Prouinciales.

pr.Lite pendente actiones, quae in iudicium deductae sunt, uel res, pro quibus actor a reo detentis intendit, in coniunctam personam uel extraneam donationibus uel emptionibus uel quibuslibet aliis contractibus minime transferri ab eodem actore liceat, tamquam si nihil factum sit, lite nihilo minus peragenda.

D. k.Aug. Basso et Ablabio conss.

3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Tatiano pp.

pr.Quicumque rem litigiosam uel ambiguum chirographum, quodlibet denique mobile uel immobile fisco nostro uel potentiori seu aliis personis in testamento siue codicillo legauerit fideiue commiserit aut per hereditatem reliquerit, nullam fiscus noster uel alia persona licentiam habeat iurgiorum, nec iudicium subeat, sed aestimatio eius litis ineatur praestanda his, quibus actiones uel res litigiosae relictae sunt.

1Eandem litem ipsi heredes peragant, suarum actionum periculo ea quae litigiosa relicta fuerant uindicantes.

2Quod et de chirographis placet, ut heredes relictorum fisco uel aliis personis praesentem pecuniam numerent et iudicio eos, quos obnoxios existimant, persequantur.

D. XV k. Iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.

5 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Censemus, ut, si quis lite pendente uel actiones uel res quas possidet ad alium quendam transtulerit siue scientem siue ignorantem, uitio litigiosi contractus subiacere: distinctione quadam inter contrahentes obseruanda, ut, si quis sciens uel ad uenditiones uel donationes seu ad alios contractus accesserit, cognoscat se compellendum non tantum rem redhibere, sed etiam pretio eius priuari, non ut lucro cedat ei qui rem alienauit, sed ut etiam alia tanta quantitas ab eo fisci uiribus inferatur:

1Sin autem ignorans rem litigiosam emerit uel per aliam speciem contractus eam acceperit, tunc irrita rei alienatione facta pretium cum alia tertia parte recipiat. iustum est etenim propter dolosam mentem et absconditam machinationem, cum non emptori manifestauerit rem in iudicium deductam fuisse, tertia parte pretii, sicut iam disposuimus, eum puniri.

2Tali uidelicet poena non solum in aliis contractibus, uerum etiam in donationibus porrigenda, ut uera aestimatione facta, cum pretii datio non est, rem ad alium transferens multetur: omnibus instrumentis, quae super hoc constituuntur, nullam uim obtinentibus.

3Exceptis uidelicet huius sanctionis dispositione his, qui uel dotis nomine uel ante nuptias donationis uel transactionis aut diuisionis rerum hereditariarum factae uel per legati uel fideicommissi causam tales res uel actiones dederint uel acceperint.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo.