IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.35DE EXCEPTIONIBUS SIVE PRAESCRIPTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Claudio.

pr.Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. sed si eis heredibus omnem pecuniam exsoluisti, quibus nomen patris tui testator in diuisione adscripserat, doli mali exceptione aduersus alios agentes tueri te potes.

PP. XV k. Aug. duobus Aspris conss.

2 · Idem A.Iulio.

pr.Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat uel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est.

PP. XVK. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Vitali.

pr.Aduersus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit.

4 · Imp. Alexander A. Iunio et Aliis.

pr.Cum nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes integras defensiones uobis esse.

PP. II non. Oct. Maximo II et Aeliano conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Basilio.

pr.Licet unde ui interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per uim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate iuris manifestatur.

S. k. Mai. Trallis AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Helenae.

pr.Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest.

S. k. Sept. Viminaci AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Menandrae.

pr.Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuuans intentionem, minime prohiberis

S. II k. Mart. CC. conss.

8 · Idem AA. et CC. Aurelio.

pr.Praescriptionem peremptoriam, quam ante contestari sufficit, uel omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque licet.

S. XV k. Nou. CC.conss.

9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Muciano.

pr.Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. si uero de hac confitendo exceptione te munitum adseueres, de hac tantum agi conuenit. nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseuerationem suam petitor probauerit, huic esse locum monstrari conuenit.

S. III non. Nou. Burtudizi CC. conss.

10 · Idem AA. et CC. Aquilinae.

pr.Non exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt.

S. k. Dec. Nicomediae CC. conss.

11 · Idem AA. et CC. Neoni.

pr.Defensiones siue exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro manente statu munitus est, constat.

Sub die XV k. Ian.

12 · Imp. Iulianus A. ad Iulianum comitem Orientis.

pr.Si quis aduocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea uoluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseueret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur.

D. VII id. Mart. Antiochiae Iuliano A. IIII et Sallustio conss.

13 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Symmacho proconsuli Africae.

pr.Praescriptiones fori in principio a litigatoribus opponendas esse legum decreuit auctoritas.

D. V k. Sept. Rauennae Honorio X et Theodosio VI AA. conss.