C. 8.32SI PIGNORIS CONVENTIONEM NUMERATIO SECUTA NON SIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Hilaro.
pr.Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque redditae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. eademque ratione ueritas seruetur, si te possidente pignus aduersarius tuus agere coeperit.
PP.k. Sept. Laterano et Rufino conss.
2 · Imp. Alexander A. Peregrino.
pr.Si, ut nunc adseueras, nihil creditor numerauit uxori tuae quae pignus dedit, sed inanem extorsit cautionem, mendaci scriptura contra fidem ueritatis obligari eius res non potest.
S. sine die et conss.