IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.31SI UNUS EX PLURIBUS HEREDIBUS CREDITORIS VEL DEBITORIS PARTEM SUAM DEBITI SOLVERIT VEL ACCEPERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valerius et Gallienus AA. Tauro.

pr.Manifesti et indubitati iuris est defuncto creditore multis relictis heredibus actionem quidem personalem inter eos ex lege duodecim tabularum diuidi, pignus uero in solidum unicuique teneri.

D. XV k. Mai. ipsis IIII et III AA. conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Claudiae.

pr.Actio quidem personalis inter heredes pro singulis portionibus quaesita scinditur, pignoris autem iure multis obligatis rebus, quas diuersi possident, cum eius uindicatio non personam obliget, sed rem sequitur, qui possident tenentes non pro modo singularum substantiae conueniuntur, sed in solidum, ut uel totum debitum reddant uel eo quod detinent cedant.

S. V k. Nou. Anchiali CC. conss.