IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.33DE IURE DOMINII IMPETRANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A.Nicolaae.

pr.Dominii iure pignora possidere desiderans nomina debitorum, quos in solutione cessare dicis, exprimere et, an sollemnia peregisti, significare debuisti, dummodo scias omnia bona debitoris, qui pignori dedit, ut uniuersa dominio tuo generaliter addicantur, impetrare te non posse.

PP. XIII k. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.

2 · Imp. Gordianus A. Iustae.

pr.Si creditor pignus iure dominii a nostra serenitate possidere petiit et post formam praescripti alio anno usuras a uobis accepit, a beneficio impetrato recessisse uidetur.

PP. prid. non. Dec. Pio et Pontiano conss.

3 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Vetustissimam obseruationem, quae nullatenus in ipsis rerum claruit documentis, penitus esse duximus amputandam, immo magis clarioribus remediis corrigendam. igitur in pignoribus, quae iure dominii possidere aliquis cupiebat, proscriptio publica et annus luitionis antiquus introducti sunt, pignus autem publice proscriptum neque uidimus neque nisi tantummodo ex librorum recitatione audiuimus.

1Sancimus itaque, si quis rem creditori suo pignerauerit, si quidem in pactione cautum est, quemadmodum debet pignus distrahi, siue in tempore siue in aliis conuentionibus ea obseruari, pro quibus inter creditorem et debitorem conuentum est. sin autem nulla pactio intercesserit, licentia dabitur feneratori ex denuntiatione uel ex sententia iudiciali post biennium, ex quo attestatio missa est uel sententia prolata est, numerandum eam uendere.

2Sin uero nemo est, qui comparare eam maluerit, ut necessarium fiat creditori saltem sibi eam iure dominii possidere, in huiusmodi casibus causam esse obseruandam censemus, ut, siue praesens sit debitor, denuntiatio ei scilicet post biennium mittatur, siue afuerit, prouinciale tribunale creditor petat et iudicem certiorare festinet, quatenus ille eum requisierit, certo tempore super hoc ab eo statuendo, ut fiat debitori manifestum per apparitionem iudicis, quod a creditore petitum est, et certum tempus statuatur, intra quod et, si fuerit inuentus, debet qui pecunias creditas accepit debitum offerre et pignus recuperare.

3Sin autem nullatenus fuerit inuentus, iudex certum tempus definiat, intra quod licentia ei dabitur sese manifestare et offerre pecunias et pignus ab oppigneratione liberare.

3aSin autem in tempore statuto uel minime fuerit inuentus uel creditam pecuniam totam offerre noluerit, tunc creditor adeat culmen principale et precibus porrectis iure dominii habere eandem rem expetat habeatque ex diuino oraculo eam in suo dominio.

3bEt postquam hoc fuerit subsecutum, pietatis intuitu habeat debitor intra biennii tempus in suam rem humanum reuersum ex die sacri oraculi numerandum, et liceat ei, creditori qui iam dominus factus est offerre debitum cum usuris et damnis uitio eius creditori illatis, quorum quantitatem creditor debet suo iuramento manifestare, et suum pignus recuperare.

3cSin autem biennium fuerit elapsum, plenissime habeat rem creditor idemque dominus iam inreuocabilem factam.

4Sed si quidem minus in pignore, plus in debito inueniatur, in hoc, quod noscitur abundare, sit creditori omnis ratio integra.

4aSin autem ex utraque parte quantitas aequa inueniatur, sine omni dubitatione totam rem antea pigneratam retineat.

4bSin autem minus quidem in debito, amplius autem in pignore fiat, tunc in hoc quod debitum excedit debitori omnia iura integra lege nostra seruabuntur, creditoribus quidem feneratoris non suppositum, aliis autem debitoris creditoribus uel ipsi debitori seruatum.

4cEt ne ex communicatione fiat aliqua difficultas, licentia dabitur creditori seu domino aestimationem superflui debitori uel creditori debitoris cum competenti cautela in eum exponenda offerre.

5Sin uero creditor, postquam iure dominii hoc possideat, uendere hoc maluerit, liceat quidem ei hoc facere, si quid autem superfluum sit, debitori seruare.

5aSin autem dubitatio exorta fuerit pro uenditione utpote uiliore pretio facta, sacramenti religionem creditor praestare compellatur, quod nulla machinatione uel circumscriptione usus est, sed tanti uendidit rem, quanti potuerit uenire: et hoc tantummodo reddi, quod ex iuramento superfluum fuerit uisum. sin autem ex iureiurando etiam minus habuisse creditor inueniatur, in residuo habeat integram actionem.

6Aestimationem autem pignoris, donec apud creditorem eundemque dominum permaneat, siue amplioris siue minoris quantum ad debitum quantitatis est, iudicialis esse uolumus disceptationis, ut, quod iudex super hoc statuerit, hoc in aestimatione pignoris obtineat.

D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.