C. 8.22SI IN CAUSA IUDICATI PIGNUS CAPTUM SIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Gabinio.
pr.Res ob causam iudicati eius iussu, cui ius iubendi fuit, pignoris iure teneri ac distrahi posse saepe rescriptum est. nam in uicem iustae obligationis succedit ex causa contractus auctoritas iubentis.
PP. V k. Aug. Romae Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Valeriano.
pr.Cum in causa iudicati aliqua res pignori capitur, per officium eius qui ita decreuit uenumdari solet, non per eum, qui iudicatum fieri postulauit.
1Et si alio emptore non existente, uel existente quidem, sed non dignum pretium offerente is cui iudicatus satis non fecit ad licitationem secundum constituta fuerit admissus, cuiuslibet alterius uice ex officio emere debet.
PP. VI k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Imp. Gordianus A. Antigono.
pr.In causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi quam iure dominii possideri consuerunt. si tamen per calliditatem condemnati emptor inueniri non potest, tunc auctoritate principis dominium creditori addici solet.
PP. id. Aug. Gordiano A. et Auiola conss.