C. 8.21DE PRAETORIO PIGNORE ET UT IN ACTIONIBUS ETIAM DEBITORUM MISSIO PRAETORII PIGNORIS PROCEDAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Si praetorium pignus quicumque iudices dandum alicui perspexerint, non solum super rebus mobilibus et immobilibus et se mouentibus, sed etiam super actionibus quae debitori competunt praecipimus hoc eis licere decernere.
D. k. April. Constantinopoli Decio uc. cons.
2 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Veteris iuris dubitationem decidentes ad duplum genus hypothecarum respeximus, unum quidem, quod ex conuentionibus et pactis hominum nascitur, aliud, quod a iudicibus datur et praetorium nuncupatur.
1Et cum inuenimus in conuentionalibus pignoribus uel hypothecis non solum tenentem creditorem adiuuari, sed etiam si ab eo cadat, siue sua culpa siue non siue fortuito casu, humanius esse perspeximus et in praetorio pignore dare recuperationem creditori, quocumque modo possessionem amittat, siue culpa sua siue non siue fortuito casu.
2Licet enim debuerat incumbere suo pignori, ne aliquam patiatur iacturam, tamen, ne quid amarum in creditoribus consequatur, benignius causam interpretamur et ei recuperationem donamus.
D. k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.