C. 8.23SI PIGNUS PIGNORI DATUM SIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Lamponi.
pr.Etiam id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui ius repraesentat tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit.
1Sed si uos usum fructum possessionis tantummodo pignori dedistis, isque qui accepit alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine uestra uoluntate pignerauit, creditor eius in id, quo pignoris uinculum non constitit, distrahens dominio uos priuare nequiuit.
2Quod si non fuit uestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et ante exsolutam a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum uendidit, non posse uenditionem post soluta pecunia rescindi diuorum principum placitis continetur.
PP. id. Sept. Pio et Pontiano conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Gemello.
pr.Si creditor possessionem, quae a parentibus tuis pignoris iure fuerat obligata, non uendidit, sed alii creditori pignori dedit, examinata fide ueri poteris eam soluto eo, quod ex hac causa creditori debetur, intercessu praesidis prouinciae recuperare.
PP. XIII k. Ian. ipsis IIII et III AA. conss.