IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.14IN QUIBUS CAUSIS PIGNUS TACITE CONTRAHITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Sperato.

pr.Uniuersa bona eorum qui censentur uice pignorum tributis obligata sunt.

PP. k. Iun. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Idem A. Proculo.

pr.Certum est eius qui cum fisco contrahit bona ueluti pignoris titulo obligari, quamuis specialiter id non exprimitur.

D. VI k. Mart. Messala et Sabino conss.

3 · Pars ex rescripto imp. Alexandri A.

pr.Quamuis fructus pignori datorum praediorum, etsi id aperte non sit expressum, et ipsi pignori credantur tacita pactione esse, praedia tamen, quae emuntur ex fructuum pretio, ad eandem causam uenire nulli prudentium placuit.

PP. id. Oct.Maximo II et Aeliano conss.

4 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA.

pr.Satis notum est et idem constitutum bona earum in dotem data, quae nuptae sunt his qui primipili sarcinam subeunt, obnoxia necessitati ei teneri: uerum certo ordine, ut scilicet tunc demum ad hoc mulieris patrimonium periculum respiciat, si uniuersis uiri ac nominatorum facultatibus exhaustis nihil residuum inueniatur.

D. V id. Aug. Caro et Carino AA. conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Corinthiae.

pr.Si non in inductis et illatis in fundum, quae pignoris teneri causa placuerat, mancipia fuissent nec haec specialiter obligata monstrentur, rector prouinciae ea restitui iubebit. nec enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum morari potest, cum, si quid sibi deberi domina fundi ex pensionibus uel quacumque ratione probare possit, huius solutionem sollemniter fieri conueniat.

Subscr. XII k. Febr. CC. conss.

6 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad Florentium pp.

pr.Si mater legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspirauerit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persoluerit, mariti quoque eius praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia.

D. VI ID. Iul. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

7 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Sancimus de inuectis a conductore rebus et illatis, quae domino pro pensionibus tacite obligantur, non solum in utraque roma et territorio earum hoc ius locum habere, sed etiam in nostris prouinciis. tali enim iusta praesumptione etiam omnes nostros prouinciales perpotiri desideramus.

D. XV k. Nou. post Consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo.