IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.15SI ALIENA RES PIGNORI DATA SIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Carpo.

pr.Procurator citra domini uoluntatem domum pignori frustra dedit. si tamen pecuniam creditoris in rem domini uersam constabit, non inutilis erit exceptio dumtaxat quod numeratum est exsolui desideranti.

PP. XI k. Nou. Seuero A. II et Albino conss.

2 · Idem AA. Latinae.

pr.Si probaueris praesidi hortos de quibus agebatur tuos esse, intellegis obligari eos creditori ab alio non potuisse, si non sciens hoc agi in fraudem creditoris ignorantis dissimulasti.

PP. prid. id. Oct. Antonino A. II et Geta II conss.

3 · Imp. Antoninus A. Marciae.

pr.Curator adulti uel tutor pupilli propriam rem mobilem eius, cuius negotia tuetur, pignoris iure obligare non potest, nisi in rem eius pecuniam mutuam accipiat.

PP. VI k. Febr. duobus Aspris conss.

4 · Imp. Alexander A. Secundo.

pr.Nec si maior annis uiginti quinque fuisset filius tuus, qui in potestate tua erat, te inuito rem tuam obligare potuit.

PP. V k. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Eutycho.

pr.Cum res, quae necdum in bonis debitoris est, pignori data ab eo postea in bonis eius esse incipiat, ordinariam quidem actionem super pignore non competere manifestum est, sed tamen aequitatem facere, ut facile utilis persecutio exemplo pignoraticiae daretur.

PP. XIII k. Iun. Maximo II et Aquilino conss.

6 · Idem AA. et CC. Zosimo.

pr.Quae praedium in filios a se titulo donationis translatum creditori suo dat pignori, se magis contrario pigneraticio obligauit iudicio, quam quicquam dominis nocet, cum seruiana etiam actio declarat euidenter iure pignoris teneri non posse, nisi quae obligantis in bonis fuerint, et per alium alienam rem inuito domino pignori obligari non posse certissimum est.

S. V id. Iul. Philippopoli AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Corneliae.

pr.Si in rem suam accepta pecunia mutua tutor mancipium tuum pignori dedit nec huic post perfectam aetatem consensum accommodasti, pignori res obligari non potuit.

S. VI k. Ian. AA. conss.

8 · Impp. Honor et Theodosius AA. Iohanni pp.

pr.Nexum non facit praediorum nisi persona, quae iure potuit obligare. per seruum aut procuratorem colonum uel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni inuito uel inscio domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus decantatur.

D. V id. Iul. Rauennae Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.