C. 8.13DE PIGNORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Timotheo.
pr.Debitor, qui pignoribus profitetur se creditoribus cedere, nihilo magis liberabitur.
PP. V k. Mart. Seuero A. II et Albino conss.
2 · Idem AA. Lucio.
pr.Quamuis constet specialiter quaedam et uniuersa bona generaliter aduersarium tuum pignori accepisse et aequale ius in omnibus habere, iurisdictio tamen temperanda est.
1Ideoque si certum est posse eum ex his, quae nominatim ei pignori obligata sunt, uniuersum redigere debitum, ea, quae postea ex isdem bonis pignori accepisti, interim non auferri praeses iubebit
PP. II k. Iun. Cilone et Libone conss.
3 · Idem AA. Maximo.
pr.Creditores, qui non reddita sibi pecunia conuentionis legem ingressi possessionem exercent, uim quidem facere non uidentur, attamen auctoritate praesidis possessionem adipisci debent.
PP. k. Mai. Antonino A. II et Geta II conss.
4 · Idem AA. Bellio.
pr.Cum te pecuniam accepisse et agros tuos obligasse fateris, non habet rationem, quod quereris ui te coactum pignori dare. si igitur recipere uis rem tuam, solue creditori pecuniam debitam.
D. III k. Iun. Antonino A. III et Geta III conss.
5 · Imp. Antoninus A. Domitio.
pr.Praeses prouinciae uir clarissimus ius pignoris tui exsequentem te audiet. nec tibi oberit sententia aduersus debitorem tuum dicta, si eum collusisse cum aduersario suo aut, ut dicis, non causa cognita, sed praescriptione superatum esse constiterit.
PP. id. Mai. Romae duobus Aspris conss.
6 · Idem A. Quinto.
pr.In summa debiti computabitur etiam id, quod propter possessiones pignori datas ad collationem uiarum muniendarum uel quod aliud necessarium obsequium praestitisse creditorem constiterit.
PP. III k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
7 · Imp. Gordianus A. Marciano.
pr.Usucapio pignoris conuentionem non extinguit.
PP. non. Sept. Pio et Pontiano conss.
8 · Idem A. Festo.
pr.Quamuis personali actione expertus aduersus reum uel fideiussores seu mandatores eius feceris condemnationem, pignoris tamen adhuc habes persecutionem.
PP. id.Mart. Gordiano A. et Auiola conss.
9 · Idem A. Attico.
pr.Si dominium eius possessionis, quae cum pignori data esset, a debitrice donatu ad te translatum est, eamque postea creditor uel eius heredes detinere coeperunt, uindica eam, praeside prouinciae curante, ut, fructuum deducta ratione residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur.
PP. III k. Oct. Gordiano A. et Auiola conss.
10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Alexandro.
pr.Debitores praesentes prius denuntiationibus conueniendi sunt. igitur si conuenti debito satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector prouinciae auctoritatis suae auxilium impertire non dubitabit.
D. XVIII k. Febr. ipsis IIII et III AA. conss.
11 · Idem AA. et CC. Euphrosyno.
pr.Nominatori pignori capere sine praesidis auctoritate res nominati non licet.
12 · Idem AA. et CC. Eusebio.
pr.Si uxor tua pro pecunia quam accepit mutuo res proprias obligauit pignori eique tu successisti, licet in instrumentum eius facti testimonium collatum non sit, soluto debito creditorem de his tibi reddendis sollemni iure conueni.
S. V k. April. AA. conss.
13 · Idem AA. et CC. Matronae.
pr.Cum dominam non minorem uiginti et quinque annis ea quae obligauerat tibi iure dominii possidere permisisse et in solutum dedisse precibus significes, dominae contractus et uoluntas ad firmitatem tibi sufficit.
S. III k. Mai. Heracliae AA. conss.
14 · Idem AA. et CC. Appiano.
pr.Distractis a debitore pignoribus creditores in potestate habere, utrumne personali obligatos sibi, an pignora possidentes in rem actione conuenire uelint, non est incerti iuris.
S. k. Mai. Heracliae AA. conss.
15 · Idem AA. et CC. Basilidae.
pr.Debitorem neque uendentem neque donantem neque legantem uel per fideicommissum relinquentem posse deteriorem facere creditoris condicionem certissimum est. unde si tibi obligatam rem probare posse confidis, pignora persequi debes.
S. V non. Mai. Heracliae AA. conss
16 · Idem AA. et CC. Heraidi.
pr.Etsi frater tuus non suam, sed ad te pertinentem pecuniam mutuam suo nomine dedit ac pignus accepit, tamen tibi pignoris obligationem quaerere non potuit.
S. IIII id. Mai. Hadrianopoli AA. conss.
17 · Idem AA. et CC. Pontiae.
pr.Quamuis ea pecunia, quam a te mutuo frater tuus accepit, comparauit praedium, tamen nisi specialiter uel generaliter hoc obligauit, tuae pecuniae numeratio in causam pignoris non deduxit. sane personali actione debitum apud praesidem petere non prohiberis.
S. XV k. Iun. AA. conss.
18 · Idem AA. et CC. Euodio.
pr.Pignoris uel hypothecae persecutio in rem est.
S. k. Dec. Sirmi AA. conss.
19 · Idem AA. et CC. Maximo.
pr.Sicut uim maiorem pignorum creditor praestare necesse non habet, ita dolum et culpam, sed et custodiam exhibere cogitur
S. XVII k. Ian. AA. conss.
20 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.Creditor ad petitionem urgueri iure minime potest. quapropter eo, quod uos heredibus euodiani debere confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque deposito de reddendo pignore hos praesidali notione conuenite.
PP. XVIII k. Febr. CC. conss.
21 · Idem AA. et CC. Vito.
pr.Res obligatas exterus debito soluto liberando datum petere, non earum dominium adipisci potest.
S. III k. Nou. Retiariae CC. conss.
22 · Idem AA. et CC. Antiochiano.
pr.Secundus creditor offerendo priori debitum confirmat sibi pignus et a debitore sortem eiusque tantum usuras, quae fuissent praestandae, non etiam usurarum usuras accipit.
S. III id. Dec. Nicomediae CC. conss.
23 · Idem AA. et CC. Macedonio.
pr.Maior annis uiginti quinque pignoris conuentione remissa, cum hoc solum pactum uel iurisdictio secundum ipsius uoluntatem tueatur, persequi non potest.
S. XVII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
24 · Idem AA. et CC. Marco.
pr.Persecutione pignoris omissa debitores actione personali conuenire creditor urgueri non potest.
S. XV k. Ian. Nicomediae CC. conss.
25 · Idem AA. et CC. Dracontio.
pr.Seruo, qui fuerat pignori obligatus, defuncto debiti permanet integra petitio.
S. VII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
26 · Idem AA. et CC. Mauricio.
pr.Si tibi notarium pignoris titulo debitor tuus obligauit, eum, a quo mancipium abreptum proponis, apud rectorem prouinciae conueni.
S. VI k. Ian. Sirmi CC. conss.
27 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Super hypothecis, quas argenti distractores uel metaxarii uel alii quarumcumque specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum liberis suis uel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores adquisierint, ea tamen uendi uel ad heredes sub certa definitione transmitti potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem negotiatorum liberos eorum uel cognatos militasse ( dum tamen contrarium non probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui militarunt exigere uel tantum eos efflagitare, quanti uendi eadem militia possit.
1Quod ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis debitoribus militantibus talem militiam, quae uendi uel ad heredes transmitti potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc uiuentium debitorum iure hypothecae uindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti uel diuinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum creditoribus eorum seruetur.
2Quod scilicet in futuris militiis, non etiam in his, quas liberi uel cognati eorundem negotiatorum uel extranei pecuniis eorum meruerunt, tenere sancimus.
D. k. Iun. dn. Iustiniano A. pp. II cons.