IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.12DE RATIOCINIIS OPERUM PUBLICORUM ET DE PATRIBUS CIVITATUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Zeno A. Arcadio pp.

pr.Iubemus prouinciarum quidem rectores et singulae dioeceseos uiros spectabiles iudices, id est praefectum augustalem et comitem orientis et utrosque proconsules et uicarios una cum suis apparitoribus pro tenore generalium magnificae tuae sedis dispositionum discutiendis publicis operibus uel aquae ductibus, qui ex ciuilibus reditibus uel a quolibet spontanea munificentia facti sunt uel fuerint, modis omnibus abstinere, nec aliquid quolibet modo quolibet tempore in discutiendo ciuiles reditus uel facta opera uel quae fieri adsolent, unam siliquam sibi ex singulis erogandis solidis uindicando aut quodcumque lucrum captando, cum huiusmodi rebus habere commune, utpote patribus ciuitatium et curae eorum deputatis.

1Qui uero opus aliquod pro sua liberalitate se facturos promiserint, licet certum sit eos ex sola pollicitatione ad implendum suae munificentiae opus necessitate iuris teneri, nullum tamen eos uel heredes eorum super facto opere ratiocinium uel discussionem aut aliquam ( utpote non in integrum promissa quantitate in id opus erogata uel inutiliter facto opere, aut alia qua ratione) quocumque modo quocumque tempore inquietudinem sustinere concedimus.

2Quod si uir clarissimus prouinciae moderator uel eius officium reditus publicos uel opera publica contra uetitum discutiendo uel unam siliquam aut quodlibet ex isdem reditibus uel operibus uindicando sacratissimae nostrae legis praecepta transierint, quinque quidem officii primates exilio damnati perpetuo bona sua ciuitati quam laeserint non dubitent uindicanda, rector uero prouinciae quinquaginta librarum auri ferietur dispendio: hac eadem poena spectabilibus quoque iudicibus, licet illustri dignitate fuerint decorati, et eorum officiis,sicut superius distinctum est, imminenda.