IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.11DE OPERIBUS PUBLICIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Constantinus et Constans AA. ad Catullinum.

pr.Plurimi immunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt: et ideo iubemus in posterum illicitas immunitates nullius esse momenti.

D. VI k. Aug. Sirmi Urso et Polemio conss.

2 · Idem AA. ad Marcellinum comitem Orientis.

pr.Quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas.

D. V non. Oct. Constantinopoli Limenio et Catullino conss.

3 · Αὐτοκράτωρ Ἰουλιανὸς Α.

pr.Καὶ περὶ τοῦ εἰς τόπον τῆς πόλεως κτίσαντος οἰκείοις δαπανήμασιν, ἐν ᾧ μὴ βλάπτει τὴν πόλιν, πῶς ἴδιον ὀφείλει ἔχειν τὸ κτισθέν.

4 · Idem A. Ecdicio praefecto Aegypti.

pr.Praetoria iudicum et domos publicas oportet publico iuri atque usui semper uindicari.

PP. IIII non. Dec. Antiochiae Mamertino et Neuitta conss.

5 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Symmachum pu.

pr.Intra urbem romam ueterem et nouam nullus iudicum nouum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt, nisi ex suis pecuniis huiusmodi opus construere uoluerit.

1Ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, uniuersis licentiam damus.

D. VIII k. Iun. Philippis Diuo Iouiano et Varroniano conss.

6 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Proculum.

pr.Praescriptio temporis iuri publico non debet obsistere, sed nec rescripta quidem. atque ideo diruenda sunt omnia, quae per diuersas urbes uel in foro uelin quocumque publico loco contra ornatum et commodum ac decoram faciem ciuitatis extructa noscuntur.

D. III id. Iun. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss.

7 · Idem AAA. Cynegio pp.

pr.Ad portus et aquae ductus et murorum instaurationem siue extructionem omnes certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiusmodi consortio dignitatis priuilegiis excusari.

D. XV k. Febr. Constantinopoli Ricomere et Clearcho conss.

8 · Idem AA. et Arcadius A. Cynegio pp.

pr.Omnes, quibus uel cura mandata fuerit operum publicorum uel pecunia ad extructionem solito more credita, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid uitii in aedificatione intra praestitutum tempus prouenerit, de eorum patrimonio ( exceptis tamen his casibus, qui sunt fortuiti) reformetur.

D. III non. Febr. Constantinopoli Arcadio A. et Bautone conss.

9 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Aureliano pu.

pr.Si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse seruandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur.

1De aedificiis uero maioris pretii ad nostram scientiam referatur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas.

D. III k. Mart. Constantinopoli Theodosio A. III et Abundantio conss.

10 · Idem AAA. Rufino pp.

pr.Si qui iudices perfecto publicis pecuniis operi suum nomen sine nostri numinis mentione scripserint, maiestatis teneantur obnoxii.

D. III non. Iul. Constantinopoli Arcadio III et Honorio II AA. conss.

11 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eusebio comiti sacrarum largitionum.

pr.Ne splendidissimae urbes uel oppida uetustate labantur, de reditibus fundorum iuris rei publicae tertiam partem reparationi publicorum moenium et thermarum subustioni deputamus.

D. XI k. Iul. Mediolani Olybrio et Probino conss.

12 · Idem AA. Caesario pp.

pr.Omnes prouinciarum rectores litteris moneantur, ut sciant ordines atque incolas urbium singularum muros uel nouos debere facere uel ueteres firmius renouare: scilicet hoc pacto impendiis ordinandis, ut adscriptio currat pro uiribus singulorum, deinde adscribantur pro aestimatione futuri operis territoria ciuium, ne plus poscatur aliquid, quam necessitas imperauerit, neue minus, ne instans impediatur effectus: oportet namque per singula non sterilia iuga certa quaeque distribui, ut par cunctis praebendorum sumptuum necessitas imponatur: nemini excusatione uel alia praesumptione ab huiusmodi immunitate praebenda.

D. VIIII k. April. Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.

13 · Idem AA. Theodoro pp.

pr.Nemo iudicum in id temeritatis erumpat, ut inconsulta pietate nostra noui aliquid operis existimet inchoandum, uel ex diuersis operibus ornamenta aut marmora uel quamlibet speciem, quae fuisse in usu uel ornatu probabitur ciuitatis, eripere uel alio transferre sine iussu tuae sublimitatis audeat. etenim si quis contra fecerit, sex libris auri multabitur.

1Similis etiam condemnatio ordines ciuitatum manebit, nisi ornamentum genitalis patriae decreti huius auctoritate defenderint.

2Horreorum autem uel stabulorum fabricas arbitratu proprio prouinciarum iudices studio laudandae deuotionis adripiant.

D. k. Ian. Mediolani Honorio A. IIII et Eutychiano conss.

14 · Idem AA. Seuero pu.

pr.Aedificia, quae uulgo parapessia nuncupantur, uel si qua alia opera moenibus uel publicis operibus sociata cohaerent, ut ex his incendium uel insidias uicinitas reformidet aut angustentur spatia platearum uel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praecipimus.

D. V id. Oct. Constantinopoli Honorio A. IIII et Eutychiano conss.

15 · Idem AA. Eutychiano pp.

pr.Si aliquando homines emergant, qui a nostra clementia opus publicum sibi praeberi postulauerint, non nisi diruta penitusque destructa et quae parum sunt in usu ciuitatium percipiant: intimandis huiusmodi rescriptis iudicio amplissimae tuae sedis.

D. id. Dec. Honorio A. IIII et Eutychiano conss.

16 · Idem AA. et Theodosius A. Aemiliano pu.

pr.Si quando usus exegerit uel porticus uel quaslibet aedes aetatis senio seu fortuitis concussas casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra cum reuerentia sui imaginem deponere uel nostram uel retro principum, reportatamque post refecta aedificia loco proprio denuo collocare.

D. V k. Iul. Constantinopoli Arcadio A. VI et Probo conss.

17 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Monaxio pu.

pr.Quicumque locus in palatio huius urbis priuatis aedificiis incommode occupatus est, is quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur, quod priuatorum non est parietibus coartandum ( nam imperio magna ab uniuersis secreta debentur), ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit: in futurum etiam uniuersis ab huiusmodi usurpatione prohibendis.

D. VIIII k. Mart. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.

18 · Idem AA. Anthemio pp.

pr.Turres noui muri, qui ad munitionem splendidissimae urbis extructus est, completo opere praecipimus eorum usui deputari, per quorum terras idem murus studio ac prouisione tuae magnitudinis ex nostrae serenitatis arbitrio celebratur.

1Eadem lege in perpetuum et condicione seruanda, ut annis singulis hi uel ad quorum iura terrulae demigrauerint, proprio sumptu eorum instaurationem sibimet intellegant procurandam, eorumque usu publico beneficio potientes curam reparationis ac sollicitudinem ad se non ambigant pertinere.

2Ita enim et splendor operis et ciuitatis munitio cum priuatorum usu et utilitate seruabitur.

D. prid. non. April. Lucio uc. cons.

19 · Imp. Theodosius A. Seuerino pu.

pr.Quia plurimae domus cum officinis suis in porticibus zeuxippi esse memorantur, reditus memoratorum locorum pro quantitate, quae placuit, ad praebenda luminaria et aedificia ac tecta reparanda regiae huius urbis lauacro sine aliqua iubemus excusatione conferri.

D. V id. Ian. Victore uc. cons.

20 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pu.

pr.Qui sine auctoritate diuini rescripti ad iudicium tuae celsitudinis destinandi angiportus integros uel partes suis domibus incluserint seu porticus usurparint, procul dubio iura pristina sacratissimae reddere ciuitati iubemus: multa auri quinquaginta librarum non defutura, si quis posthac in similem audaciam prodire temptauerit.

D k. Nou. Theodosio A. XVII et Festo conss.

21 · Idem AA. Cyro pu.

pr.Basilicam inauratam et marmoribus decoratam liberam in perpetuum manere neque alicuius imaginis pictarum cuiuslibet honoris tabularum adumbratione fuscari iubemus, neque in aliqua parte eiusdem basilicae tabulato quicquam opere stationes ergasteriaue constitui sancimus.

1Illud quoque decernimus, ne in eam equos liceat intromitti uel nuptias celebrari.

D. XI k. Febr. Constantinopoli Valentiniano A. V et Anatolio conss.

22 · Imp. Leo A. Erythrio pp.

pr.Nemini iudicum liceat in hac inclita urbe uel in prouinciis noua opera inchoare, priusquam ea, quae coepta inuenerit a decessore uel praedecessoribus suis, uetustate diruta aut desidia derelicta diligenti studio instantiaque compleuerit, cum ex hoc plurimum laudis adquirat, si ea culta et perfecta reddiderit, quae uetusta sunt et instaurationem requirunt quaeque ab aliis initiata et imperfecta resederant.

D. II k. Mart. Constantinopoli Marciano cons.