IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.1DE INTERDICTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Apro euocato.

pr.Cum proponas radicibus arborum in uicina agathangeli area positis crescentibus fundamentis domus tuae periculum adferri, praeses ad exemplum interdictorum, quae in albo proposita habet: " si arbor in alienas aedes impendebit", item: " si arbor in alienum agrum impendebit", quibus ostenditur ne per arboris quidem occasionem uicino nocere oportere, rem ad suam aequitatem rediget.

PP. VII k. April. Iuliano et Crispino conss.

2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Messiae.

pr.Praeses prouinciae in eum, qui eiusdem prouinciae non est, nec ex interdicto potest cognoscere.

PP. VII k. Mai. Saeculare et Donato conss.

3 · Impp. Dioclatianus et Ma.ximianus AA. et CC. Pompeiano.

pr.Incerti iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione uictus est exigantur. interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habent, tamen ad exemplum eorum res agitur.

Subscripta V k. Ian. Sirmi AA. conss.

4 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Aemiliano pu.

pr.Si quis quodlibet interdictum efflagitet, ruptis ueteribus ambagibus inter ipsa cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas adlegationes iubeatur proponere.

D. XIII k. Aug. Constantinopoli Arcadio A. VI et Probo conss.