C. 8.2QUORUM BONORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Iusto.
pr.Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega. quamuis enim bonorum possessionem ut praeteritus agnouisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem uel bonorum possessionem admissum probaueris.
PP. VIII k. Ian. Laterano et Rufino conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Marco.
pr.Si ex edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede uel pro possessore possident doloue malo fecerint, quo magis desierint possidere, tibi rector prouinciae restitui efficiet.
S. VI k. April. CC. conss.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Petronio uicario.
pr.Constat uirum a bonis intestatae uxoris superstitibus consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa et lex ipsa naturae successores eos faciat.
1Ergo iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis per interdictum quorum bonorum in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa.
D. VI k. Aug. Mediolani Olybrio et Probino conss.