C. 7.75DE REVOCANDIS HIS QUAE PER FRAUDEM ALIENATA SUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A Caesiae.
pr.Si heres post aditam hereditatem ad eum cui cessit corpora hereditaria transtulit, creditoribus permansit obligatus. si igitur in fraudem tuam id fecit, bonis eius excussis usitatis actionibus, si tibi negotium fuerit gestum, ea quae in fraudem alienata probabuntur reuocabis.
PP. II ID. Oct. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Symphorianae.
pr.Si successione patris abstenta fuisti, ob ea quae in dotem data sunt conuenire te creditores nequeunt, quibus pignerata in dotem data non docentur, nisi bonis defuncti non sufficientibus in fraudem creditorum dotem constitutam probabitur.
PP. X k. Iul. Probo et Maximo conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Acyndino.
pr.Si paterna hereditate abstinuisti nec quicquam in fraudem creditorum ex bonis eius in te donationis iure transscriptum est, a priuatis creditoribus praeses prouinciae conueniri te non patietur.
PP. X k. Iul. ipsis IIII ET III AA. conss.
4 · Idem AA. et CC. Epagatho.
pr.Filios debitoris ei succedentes uelut in creditorum fraudem alienatorum facultatem reuocandi non habere notissimi iuris est.
Subscripta X k. Mai. AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Crescentino.
pr.Ignoti iuris non est aduersus eum, qui sententia condemnatus intra statutum tempus satis non fecit nec defenditur, bonis possessis itemque distractis per actionem in factum contra emptorem, qui sciens fraudem comparauit, et eum, qui ex lucratiuo titulo possidet, scientiae mentione detracta creditoribus esse consultum.
S. X k. Nou. AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Menandrae.
pr.Si actu sollemni praecedentem obligationem peremisti, perspicis aduersus fraudatorem intra annum in quantum facere potest uel dolo malo fecit, quo minus possit, edicto perpetuo tantum actionem permitti.