C. 7.9DE SERVIS REI PUBLICAE MANUMITTENDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Epigono.
pr.Si ita, ut lege municipali constitutionibusque principum comprehenditur, cum seruus publicus esses, ab ordine consentiente etiam praeside prouinciae manumissus es, non ex eo, quod is quem dederas uicarium in fugam se conuertit, iugo seruitutis, quod manumissione euasisti, iterato cogeris succedere.
2 · Idem A. Hadrianae.
pr.Si decretum ordinis auctoritas rectoris prouinciae comprobauit, quo is libertatem acceperat, cui postea fueras, ut proponis, matrimonio copulata, natam ex huiusmodi matrimonio et ciuem Romanam esse et in patris potestate non est incertae opinionis.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Philadelpho.
pr.Titulo non praecedente, quibus dominia seruorum quaeri solent, municipum libertus seruus non efficitur.
1Si itaque secundum legem uetti libici, cuius potestatem senatus consulto Iuuentio Celso iterum et Neratio Marcello consulibus facto ad prouincias porrectam constitit, manumissus ciuitatem Romanam consecutus es, post uero ut libertus tabularium administrando libertatem quam fueras consecutus non amisisti, nec actus tuus filio ex liberis ingenuo suscepto, quominus decurio esse possit, obfuit.
D. XV k. April. Rauennae AA. conss.