IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.10DE HIS QUI A NON DOMINO MANUMISSI SUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Corneliano.

pr.Eum, qui seruos alienos ac si suos manumittit, ut pretium eorum dominis, si hoc elegerint, dependat, quanti sua interest, saepe rescriptum est.

PP. k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Alexander A. Mercuriali.

pr.Felicissima, quam mandante te seruos emisse dicis, si dominium serui quem manumisit nondum ad te transtulerat, frustra petis, ut denegata libertate eius quem manumissum dicis possessio tibi tradatur.

3 · Idem A. Pompeio militi.

pr.Qui tibi hereditatem uendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum perseuerauit et ideo manumittendo libertatem seruo hereditario praestitit.

PP. VI k. Aug. Agricola et Clemente conss.

4 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Zoilo.

pr.Si non proprietatem donaueras, sed ministerium ancillae dederas, libertatem mancipio dando ea, quae precarium usum haberet, dominio tuo nihil praeiudicauit. nemo enim alienum seruum, quamuis ut proprium manumittat, ad libertatem producere potest.

PP. X k. Aug. Saeculare et Donato conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcellinae.

pr.Si tradita sunt ex donatione mancipia, ius manumittendi donatrix non habuit.

PP. V k. Mai. Maximo et Aquilino conss.

6 · Idem AA. et CC. Mido.

pr.Si pater seruum uestrum, licet uobis minoribus uiginti annis consentientibus, manumisit, ei libertatem praestare non potuit.

S. non. Mart. CC. conss.

7 · Imp. Constantinus A. ad Bassum.

pr.Si non a dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est.

1Si uero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petisse probetur, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius proprietatem pertinet restituto is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eadem ratione similia.

2Quae multa non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere, cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmauerit.

PP. id. Iul. Constantino A. V et Licinio C. conss.