C. 7.11QUI MANUMITTERE NON POSSUNT ET NE IN FRAUDEM CREDITORUM MANUMITTATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Antiocho.
pr.Certum ius est non alias directas libertates per legem Aeliam Sentiam, quae sunt in fraudem creditorum manumissorum, reuocari, nisi et consilium fraudis hoc animo manumittentis et euentus damni suum recipere uolentium sequatur. inter creditores autem etiam eos numerandos esse, quibus fideicommissum debetur, olim placuit.
PP. III id. Nou. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A. Nataliano.
pr.Seruos meos nec per interpositam personam ad libertatem producere homines peculii sui posse mandatis comprehenditur.
3 · Idem A. Iustinae.
pr.Diuo Marco auctore amplissimus ordo censuit, ne quis spectaculo, quod edatur, actorem suum alienumue seruum manumitteret et, si factum esset, pro infecto haberetur.
4 · Idem A. Felicissimo.
pr.Si minor annis uiginti ad libertatem praestandam homines tradidisti, senatus consulto quod gestum est irritum constituitur.
PP. III id. Mai. Iuliano et Crispino conss.
5 · Idem A. Prisco.
pr.Si in fraudem eorum quae fisco debebantur probari potest libertas data, non ualet. sed si pecuniam is, quem patrem tuum appellas, emptori dederit et ab eo redemptus ad libertatem productus est, nihil uidetur bonis defuisse eius, qui fisci debitor dicitur.
6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Olympio.
pr.Nec fideicommissariam libertatem a pupilla sua seruis debitam tutorem posse praestare certi iuris est. unde si hos, quos tu rogata manumittere fueras certo aetatis tuae tempore, ad libertatem non produxisti, sed tutor manumisit, remanserunt in seruitute.
7 · Idem AA. et CC. Zotico.
pr.Si debitor ex administratione curae dominus tuus non soluendo constitutus fideicommissariam tibi reliquit libertatem, cum in fideicommissariis libertatibus euentum inspici tantum obtinuerit, nihil eius uoluntas tibi prodesse potest.