C. 7.12QUI NON POSSUNT AD LIBERTATEM PERVENIRE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Torquato.
pr.Cum diuus pater meus constituerit a praesidibus prouinciarum uel qui coercendorum maleficiorum potestatem habent in perpetua uincula damnatos ad libertatem produci non posse, hi, qui intra tempora poenae liberi et heredes esse iussi sunt aut legatum fideicommissumue acceperunt, neque libertatem adipisci nec quicquam eorum quae his data sunt capere possunt.
1Quod si poenae tempus compleuerint, iam omni uinculo exsoluti et quasi ad pristinam uel simplicem seruitutis condicionem redacti et libertatem et si qua testamentis dominorum illo tempore defunctorum acceperunt, sine ulla quaestione praeteritae poenae consequantur.
D. XVI k. Iul. ipsis Antonino et Vero AA. conss.
2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Theodoro.
pr.Is quidem, qui testamento uetitus est manumitti, ad libertatem non potest peruenire.
1Sed in proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et uenire et manumitti noluerit, an quasi male meritis poenam inrogauerit.
2Nam priore casu, morte eius cui consulebatur obsequii necessitate finita, libertas potest peruenire, posteriore id, quod poenae causa in seruos statutum est, necesse est uires suas obtinere, quando diuis parentibus meis placuerit eiusmodi testamentorum leges perpetuam seruitutem male meritis seruis inrogare, ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint.