IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.8DE SERVO PIGNORI DATO MANUMISSO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Proculo.

pr.Licet dotale mancipium uir qui soluendo est possit manumittere, tamen si te pignori quoque datum mulieri apparuerit, inuita ea non posse libertatem adsequi non ambigitur.

PP. XII k. Mai. Antonino A. II et Geta II conss.

2 · Idem AA. Abascanto.

pr.Libertas a debitore fisci seruo data, qui pignori non est ex conuentione speciali, sed tantum priuilegio fisci obligatus, non aliter infirmatur, quam si hoc fraudis consilio effectum detegatur.

3 · Idem AA. Antonio.

pr.Ab eo, qui bona sua pignori obligauit, quae habet quaeque habiturus esset, posse seruis libertatem dari certum est. non idem iuris est in his seruis, qui pignoris iure specialiter traditi uel obligati sunt.

PP. III k. Ian. Pompeiano et Auito conss.

4 · Imp. Alexander A. Sabiniano.

pr.Si, ut proponis, consentiente creditore, cui pignoris iure cum aliis mancipiis obligatus fuisti, a debitore manumissus es, potuisti ad libertatem peruenire.

PP. VI id. Mai. Alexandro A. cons.

5 · Idem A. Extricatiano.

pr.Si creditoribus satisfactum fuerit, ancillae, quae pignori obligatae a debitore manumissae erant, liberae fiunt. nam ipse manumissor si fraudem se fecisse creditoribus, ut reuocet libertates, audeat dicere, audiri non debet nec heredes eius.

PP. III k. Iun. Maximo II et Aeliano conss.

6 · Idem A. Auctori.

pr.Si tutor tuus de pecunia tua seruos emptos manumisit, quoniam huiusmodi serui sicut ceterae res pupillaribus pecuniis emptae iure pignoris ex constitutione diuorum parentium meorum obligati sunt fauore pupillorum, liberi facti non sunt.

7 · Imp. Gordianus A. Iulianae.

pr.Siue cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, siue post datam dotem de pecunia dotis maritus tuus quaedam comparauit, iuris rationibus dominia eorum ad eum peruenerunt. ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris inferre, qui eius facti, qui comparauit uel in dotem accepit, ab eo iure potuerunt manumitti.