C. 7.67DE HIS QUI PER METUM IUDICIS NON APPELLAVERUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Diophani.
pr.Si contra te iure pronuntiatum est nec appellationis imploratum auxilium, intellegis adquiescere te statutis oportere. In sacro enim comitatu nostro timere nihil potuisti.
S. XV k. Iul. Philippopoli AA. conss.
2 · Imp. Iulianus A. Germaniano pp.
pr.His, qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas denegetur. Omnes igitur, qui contra praefectos urbi, magistros officiorum, magistros militum seu proconsules seu comites orientis seu uicarios seu praefectos augustales uel alium iudicem sub specie formidinis prouocationem non arbitrantur interponendam, a reuocanda lite pellantur.
1Qui uero uim sustinuerunt contestatione publice proposita, intra dies uidelicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis euidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis adminicula tribuantur.
Emissa XV k. Iul. Mamertino et Neuitta conss.