IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.68SI UNUS EX PLURIBUS APPELLAVERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Licinio.

pr.Si iudici probatum fuerit unam eandemque condemnationem eorum quoque, quorum appellatio iusta pronuntiata est, fuisse nec diuersitate factorum separationem accipere, emolumentum uictoriae secundum ea quae constituta sunt ad te quoque pertinere non ignorabit.

PP. XIII k. Sept. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Idem A. Sereno.

pr.Si in una eademque causa unus appellauerit eiusque iusta appellatio pronuntiata est, ei quoque prodest qui non appellauerit. quod si aetatis auxilio unus contra sententiam restitutionem impetrauit, maiori, qui suo iure non appellauerit, hoc rescriptum non prodest.

S. III id. Sept. Iuliano et Crispino conss.