IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.66SI PENDENTE APPELLATIONE MORS INTERVENERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Iuliano.

pr.Etiam post mortem eius qui appellauit necesse est heredibus eius uel reddi causas prouocationis uel statutis adquiescere.

PP. VI k. Nou. Alexandro A. cons.

2 · Idem A. Marcellinae.

pr.Eius, qui requirendus adnotatus appellauerat et ante actam causam mortuus est, bona ad successorem pertinere parentibus meis placuit.

PP. III non. Dec. Alexandro cons.

3 · Idem A. Ulpio.

pr.Si is, qui ademptis bonis in exilium datus appellauerit ac pendente prouocatione defunctus est, quamuis crimen in persona eius euanuerit, tamen causam bonorum agi oportet. nam multum interest, utrum capitalis poena inrogata bona quoque rei adimat, quo casu morte eius extincto crimine nulla quaestio superesse potest, an uero non ex damnatione capitis, sed speciali praesidis sententia bona auferantur: tunc enim subducto reo sola capitis causa perimitur bonorum remanente quaestione.

PP. V. id. Mart. Modesto et Probo conss.

4 · Imp. Gordianus A. Alexandro.

pr.Si pater tuus ad decurionatum deuocatus appellationem interposuit eaque pendente concessit in fatum, honoris eius quaestio morte finita est.

PP. prid. non. Oct. Pio et Pontiano conss.

5 · Idem A. Felici.

pr.Quamuis ancilla, de cuius dominio disceptabatur et a rectore prouinciae contra te iudicatum fuerat, in fatum concesserit, tamen cum appellationem super ea interpositam fuisse et in numero cognitionum pendere proponas, ea prouocatio suo ordine propter peculium ancillae audiri debet.

PP. VII k. Dec. Pio et Pontiano conss.

6 · Imp. Constantinus A. ad Bassum pu.

pr.Si unus ex litigatoribus adhuc pendente appellatione defunctus sit, non residuum tantum temporis heredes eius habent, sed etiam alios quattuor menses. sin autem ad deliberationem hereditatis certum tempus indulgetur, post elapsum eius idem tempus quattuor mensum numerabitur, ne ignorantes negotium uel etiam super adeunda hereditate dubitantes, priusquam aliquod commodum sentiant, damnis adfici compellantur.

D. XIII k. Iun. Sirmi Crispo II et Constantino II CC. conss.