IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.63DE TEMPORIBUS ET REPARATIONIBUS APPELLATIONUM SEU CONSULTATIONUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad Crispinum.

pr.Si quis per absentiam nominatus uel ad duumuiratus aliorumque honorum infulas uel munus aliquod euocatus ad prouocationis auxilium cucurrerit, ex eo die interponendae appellationis duorum mensum tempora ei computanda sunt, ex quo contra se celebratam nominationem didicisse monstrauerit. nam praesenti, qui factam nominationem cognouit et appellare uoluerit, statim debet duorum mensum spatium computari.

D. VIII id. Iul. Constantino A. VI et Constantio C. conss.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.

pr.Tempora fatalium dierum pro saeculi nostri beatitudine credidimus emendanda ubique dilationum materias amputantes. et primi quidem fatalis diei tempora post appellationem, siue a uiro clarissimo rectore prouinciae siue a spectabili iudice fuerit appellatum, sex mensuum esse iubemus.

1Quod si primo fatali die lapsus est appellator, tricesimum primum diem alterum uolumus esse fatalem. quod si eo quoque appellator exciderit, tertium similiter totidem diebus intermissis fatalem obseruari decernimus. quod si tertius quoque lapsus fuerit temporalis, quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem similiter obseruari decernimus.

2Quod si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui appellauit exciderit, tunc intra trium alium mensum spatium a nostro numine reparationem peti praecipimus: qua petita nec aduersarium decernimus admoneri nec temporalem diem a petitione reparationis numerari, sed trium mensum spatio ex quarto fatali numerando causam induci praecipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit impetrata, licet adlegata in iudicio uirorum illustrium praefectorum non fuerit.

3Nec hoc parti nocebit aduersae, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis appareat. haec, si aduersus uiri clarissimi rectoris prouinciae uel spectabilium iudicum sententias fuerit appellatum.

4Quod si arbitro in prouincia ex delegatione sacra disceptante appellatio subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii tantum fatales dies similiter ut supra dictum est seruabuntur, nulla reparatione a nostro numine postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis iudicata congruae exsecutioni mandentur.

5Sin autem ex sententia praetorianae praefecturae uel magistri officiorum uel alio illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima ciuitate fuerit delegatus et appellatio contra definitionem uel sententiam eius subsecuta fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mensum, alii uero tres ad similitudinem supra dictorum fatalium numerentur.

6Qui uero delegatum uel a spectabili iudice seu praeside prouinciae arbitrum appellauerit, primum quidem fatalem diem duorum mensum, tres uero alios ad similitudinem praedictorum fatalium dierum habeat.

7Illud etiam circa obseruationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si forte temporales in feriatos quoquo modo inciderint, praecedentes eos dies ut temporales a litigantibus obseruentur. quod si quis secus, ac iura praecipiunt, lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco uel a praesente aduersario uel etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit.

D. XII k. Iun. Valentiniano A. V et Anatolio conss.

3 · Imp. Iustinus A. Apioni pp.

pr.Nemo arbitretur in posterum licentiam futuram consultationibus ultra statuti temporis uiuendi spatia neque per oblationem precum neque per sacrum rescriptum super reparatione temporum indulgendum neque sub praetextu quodam altero: sed omnibus incumbendum esse uigilanti diligentia, quo prouocationes eorum intra statutum tempus introducantur, ita ut etiam gesta in iudicio, contra quod prouocatum est, non prope finem temporis tradantur scrinio sacrarum epistularum, ne praepediatur per astutias fatalis rei terminus, sed aut statim, postquam appellatum sit, aut non minus quam ante dimidiam partem temporis praebeantur scrinio, ne, quod per angustias contingit temporum, tardus appellationis fautor suo dispendio refutetur.

D. k. Dec. Constantinopoli Magno cons.

4 · Idem A. Tatiano magistro officiorum.

pr.Per hanc diuinam sanctionem decernimus, ut licentia quidem pateat in exercendis consultationibus tam appellatori quam aduersae parti nouis etiam adsertionibus utendi uel exceptionibus, quae non ad nouum capitulum pertinent, sed ex illis oriuntur et illis coniunctae sunt, quae apud anteriorem iudicem noscuntur propositae.

1Sed et si qua dicta quidem adlegatio monstrabitur uel instrumentum prolatum aliquod, probationes tamen illo quidem defuerunt tempore, uerum apud sacros cognitores sine procrastinatione praeberi poterunt, id quoque eos admittere, quo exercitatis iam negotiis pleniore subueniatur ueritatis lumine.

D. V k. Iun. Constantinopoli Rusticio cons.

5 · Imp. Iustinianus A. Triboniano quaestori sacri palatii.

pr.Sacri palatii. Cum anterioribus legibus ex omni prouincia ad hunc nostrum sacratissimum comitatum similis cursus ad appellationes exercendas impertitus est, necessarium nobis uisum est huiusmodi spatiis iustum imponere libramentum.

1Sancimus itaque, si quidem ab Aegyptiaco uel Libyco limite uel Orientali tractu usque ad utrasque Cilicias numerando uel Armeniis et gentibus et omni Illyrico causa fuerit more appellationum transmissa, primum semestre spatium in antiqua definitione permanere et nihil penitus neque deminui neque adcrescere.

1aSin autem ex aliis nostri imperii partibus siue Asianae siue Ponticae siue Thraciae dioeceseos lis prouocatione suspensa in hanc regiam urbem perueniat, pro semestri spatio trium tantummodo mensum spatium eis indulgeri: aliis trium mensum spatiis, id est nonaginta tribus diebus simili modo sequentibus siue semestre tempus siue tres priores menses secundum locorum definitionem, quam designauimus.

1bSed et aliis tribus mensibus, qui ex reparatione ab aula concedi solent, in suo robore duraturis et prioribus accedentibus, ut partim annale numeretur, partim nouem mensum spatium consequatur.

1cEt cum antea in fine cuiusque temporis unus fatalis dies ex antiquis legibus constitutus est et saepe eueniebat (cum multae sunt occasiones mortales appellationum) uel aegritudine uel spatii prolixitate uel per alias causas, quas nec dici nec enumerari facile sit, eundem diem fatalem non obseruari et lites expirare et huiusmodi luctuosis infelicitatibus patrimonia hominum titubare: propter hoc fortunae releuantes insidias sancimus non in unum diem fatalem standum esse in posterum, sed siue ante quartum diem fatalis luminis et ipsum fatalem siue post quinque dies, ex quo ortus fatalis effluxerit, appellator uenerit et litem instituendam curauerit et eam in competens iudicium deduxerit, legi uideri satisfactum, ne ingemiscat mortuae causae dispendium, sed nostro gaudeat beneficio, cum nobis cognitum sit etiam ex errore calculi dierum quem officium habuit saepe esse causas periclitatas: quod in posterum non fieri ex remedio legis praesentis sperandum est.

1dEodem beneficio et in aliis omnibus fatalibus qui uel a pedaneis iudicibus uel ab aliis, quos leges suis sanctionibus enumerauerunt, custodiendo seu obseruando, ut decem fatales pro uno ubique instituantur.

2In his autem casibus, in quibus biennium constitutum est, quatenus more consultationum in regia urbe sub communi audientia florentissimorum nostri palatii procerum uentilentur, biennii metas unius anni terminis coartamus, ut intra eum et gesta colligere et ea uiris deuotis epistularibus tradere et refutatorios libellos, si uoluerint, offerre et litem in sacrum nostrum consistorium introducere cogantur: nulli licentia deneganda uictrici parti, si uoluerit, secundum quod iam constitutum est, et praemature causam inducere neque annali spatio expectato.

3Si tamen in sacro nostro consistorio lis exordium ceperit, etsi non fuerit in eodem die completa, tamen perpetuari eam concedimus, cum iniquum sit propter occupationes florentissimi ordinis, quas circa nostrae pietatis ministeria habere noscitur, causas hominum deperire.

4Illud etiam merito addendum huic legi censemus, ut si qui fatali die apud appellationis iudicem introductus, siue ex una parte siue cognitionaliter causae appellationis imponat exordium, deinde relicta ea discedat et in desidia reliquum tempus permaneat et annale tempus post inchoatam litem praeterierit, uictore neque sententiam ad effectum perducere ualente propter litem iam inchoatam neque iam terminum accipere inueniente, cum appellatoris absentia eam finiri non facile concedit, huiusmodi iniquitatem amputantes (cum aduersarius potest et minime praesente appellatore litem exercere, quia hoc speciale priuilegium eius est, qui appellationi examinandae praesidet, posse ex una parte causam dirimere) iubemus eundem appellatorem, nisi obseruauerit iudicium et causam usque ad finem peregerit, sed per eum steterit, quominus omnia litis certamina impleantur, appellatione defraudari et sententiam contra eum latam in suo robore durare et ad effectum perduci, tamquam si ab initio minime fuerit prouocatum: nisi ipse appellator euidentissime probationibus possit ostendere se quidem summa ope nisum uoluisse litem exercere, per iudicem autem stetisse uel aliam inexorabilem causam subsecutam, propter quam hoc facere minime ualuit. tunc etenim aliud ei annale tempus indulgemus, quo effluente et lite minime finem accipiente cadere eum de appellatorio iuuamine disponimus, cum sit ei apertissima facultas et nostram adire maiestatem et tarditatem iudicis in querellam deducere et nostro beneficio perpotiri.

5Cui consentaneum est, ut et in sententiis omnium amplissimorum praefectorum praetorio ex diuino oraculo retractandis eadem obseruatio, quae supra dicta est, post ingressum unius uel utriusque partis tam propter absentiam personarum quam propter statuta tempora teneat.

6Sin autem partes inter se scriptura interueniente paciscendum esse crediderint nemini parti licere ad prouocationis auxilium peruenire uel ullum fatalem obseruare, eorum pactionem firmam esse censemus. legum etenim austeritatem in hoc casu uolumus pactis litigantium mitigari.

D. XV k. Dec. Chalcedone Decio uc. cons.