C. 7.62DE APPELLATIONIBUS ET CONSULTATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Sententia diui Seueri data in persona Marci Prisci idibus Ian. Pompeiano et Auito conss. Seuerus A. dixit:
pr.Prius de possessione pronuntiare et ita crimen uiolentiae excutere praeses prouinciae debuit. quod cum non fecerit, iuste prouocatum est.
2 · Imp. Alexander A. Plariano.
pr.Nouum quod postulas non est, quod, etsi rescripti mei auctoritas intercesserit, prouocandi tamen facultas tibi non denegetur.
3 · Imp. Gordianus A. Victori.
pr.Appellatione interposita, licet ab iudice repudiata sit, in praeiudicium deliberationis nihil fieri debere et in eo statu omnia esse, quo tempore pronuntiationis fuerint, saepissime constitutum est.
PP. IIII
4 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Probo.
pr.Si ad scribatum nominatus non prouocasti, conuelli statuta non possunt.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Valerio.
pr.Praeses prouinciae, ad quem appellasti, si non uitio neglegentiae uestrae tempus, quod ad reddendos apostolos praescriptum est, exemptum esse animaduerterit, sed ex fatalis casus necessitate, diem functo eo qui eos perferebat, id accidisse cognouerit, iuxta perpetui iuris formam desiderio uestro medebitur.
6 · Idem AA. et CC. dicunt:
pr.dicunt Eos, qui de appellationibus cognoscent ac iudicabunt, ita iudicium suum praebere conueniet, ut intellegant, quod, cum appellatio post decisam per sententiam litem interposita fuerit, non ex occasione aliqua remittere negotium ad iudicem suum fas sit, sed omnem causam propria sententia determinare conueniat, cum salubritas legis constitutae ad id spectare uideatur, ut post sententiam ab eo qui de appellatione cognoscit recursus fieri non possit ad iudicem, a quo fuerit prouocatum. quapropter remittendi litigatores ad prouincias remotam occasionem atque exclusam penitus intellegant, cum super omni causa interpositam prouocationem uel iniustam tantum liceat pronuntiare uel iustam.
1Si quid autem in agendo negotio minus se adlegasse litigator crediderit, quod in iudicio acto fuerit omissum, apud eum qui de appellatione cognoscit persequatur, cum uotum gerentibus nobis aliud nihil in iudiciis quam iustitiam locum habere debere necessaria res forte transmissa non excludenda uideatur.
2Si quis autem post interpositam appellationem necessarias sibi putauerit poscendas esse personas, quo apud iudicem qui super appellatione cognoscet ueritatem possit ostendere, quam existimabit occultam, hocque iudex fieri prospexerit, sumptus isdem ad faciendi itineris expeditionem praebere debebit, cum id iustitia ipsa persuadeat ab eo haec recognosci, qui euocandi personas sua interesse crediderit.
3Super his uero, qui in capitalibus causis constituti appellauerint (quos tamen et ipsos uel qui pro his prouocabunt non nisi audita omni causa atque discussa post sententiam dictam appellare conueniet), id obseruandum esse sancimus, ut inopia idonei fideiussoris retentis in custodia reis opiniones suas iudices exemplo appellatoribus edito ac refutatorios eorum ad scrinia quorum interest transmittant, quibus gestarum rerum fides manifesta relatione pandatur, ut meritis eorum consideratis pro fortuna singulorum sententia proferatur.
4Ne temere autem ac passim prouocandi omnibus facultas praeberetur, arbitramur eum, qui malam litem fuerit persecutus, mediocriter poenam a competenti iudice sustinere.
5Sin autem in iudicio propriam causam quis fuerit persecutus atque superatus uoluerit prouocare, eodem die uel altero libellos appellatorios offerre debebit. is uero, qui negotium tuetur alienum, supra dicta condicione etiam tertio die prouocabit.
6Apostolos post interpositam prouocationem etiam non petente appellatore sine aliqua dilatione iudicem dare oportet, cautione uidelicet de exercenda prouocatione in posterum minime praebenda.
Sine die et consule
7 · Idem AA. et CC. Neoni.
pr.Qui ad ciuilia munera uel decurionatum uel honores deuocantur, licet uacationem a principibus acceperint, si appellationis auxilio non utantur, consensu suo nominationem confirmant. cum igitur ad munus uocatus appellaueris a praeside prouinciae, iuste te appellasse ostende.
8 · Idem AA. et CC. Oppiano.
pr.Si contra maiorem quinque et uiginti annis sententia lata prouocationis secutae tempore praefinito causas non esse repraesentatas nec appellatione pendente transactione finitum negotium rector animaduerterit, res iudicatas exsequi curabit.
9 · Idem AA. et CC. haue Heraclida carissime nobis.
pr.Haue Heraclida carissime nobis. Dominus litis causam appellationis, quam procurator suus litigando interposuit, etiam absente procuratore exsequi potest.
10 · Idem AA. et CC. Titiano.
pr.Si actor a curatore ordinatus deteriorem calculum reportauerit, tam ipse quam curator ad prouocationis auxilium possunt peruenire, curator uero solus prouocationis litem exercebit.
1Sin autem interim adulescens ueniam aetatis impetrauerit uel ad legitimam aetatem peruenerit, potest suo nomine appellationem exercere.
S. prid. k. Oct. Viminacii CC. conss.
11 · Idem AA. et CC. Aurelio.
pr.Ciues et incolae, manifestas etiam excusationes habentes, si sub iusta nominatione non appellauerint, ad probationem earum non admittuntur.
XVII k. Ian.
12 · Imp. Constantinus A. ad Catulinum.
pr.Minime fas est, ut in ciuili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cuiuslibet iniuriae genus seu tormenta uel etiam contumelias perferat appellator, absque his criminalibus causis, in quibus, etiamsi possunt prouocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post prouocationem in custodia, si fideiussoris idonei copiam non habeant, perseuerent.
D. III non. Nou. Treuiris. acc. XV k. Mai. Hadrumeto Volusiano et Anniano conss.
13 · Idem A. Petronio Probiano suo salutem.
pr.Ex illo tempore, quo in ciuilibus causis, quae inter priuatos mouentur, consultaturum uel relaturum te esse promiseris uel appellationis a te interpositae sollemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale ac requisitum uel quibuscumque modis fauoris gratiam praeferens audiendum est, sed obseruandum, ut iuxta priora statuta sollemnitatis more expleto gesta ad comitatum omnia dirigantur.
D. id. Aug. Arelato. pp. id. Oct. Theueste Sabino et Rufino conss.
14 · Idem A. ad Bassum pu.
pr.Litigatoribus copia est etiam non conscriptis libellis ilico appellare uoce, cum res poposcerit iudicata, tam in ciuilibus quam in criminalibus causis.
D. VIII id. Iun. Sirmio Gallicano et Basso conss.
15 · Idem A. ad Seuerum uicarium.
pr.Ne causas, quae in nostram uenerint scientiam, rursus transferri ad iudicia necesse sit, instructiones necessarias plene actis inseri praecipimus. nam cogimur a proferenda sententia temperare, quoniam uerendum est, ne lis incognito negotio dirimatur, adempta copia conquerendi. quare perennibus inuretur iudex notis, si cuncta, quae litigatores instructionis probationisque causa recitauerint, indita actis uel subiecta non potuerint inueniri.
D. X k. Iul. Aquileiae Constantino A. V et Licinio C. conss.
16 · Idem A. ad Maximum.
pr.Etiam eos, qui imaginem principalis disceptationis accipiunt, appellationum adminicula necesse est accipere.
D. prid. id. Ian. Sirmio Crispo II et Constantino II CC. conss.
17 · Idem A. ad Iulianum pu.
pr.Si apud utrumque praetorem, dum quaestio uentilatur, ab aliqua parte auxilium prouocationis fuerit obiectum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator obseruet.
18 · Idem A.Victori rationali urbis Romae.
pr.Quoniam nonnulli fisci debitores, cum iussi fuerint debitam summam exsoluere, interposito prouocationis auxilio uim exsecutionis eludunt nec iam opinionis exemplum nec refutatorias preces curant petere uel offerre, placuit, ut, si intra dies sollemnitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura defuerit, deserta ab eo prouocatio aestimetur moxque debitum exigatur.
D. prid. k. Aug. Constantino et Maximo conss.
19 · Idem A. ad uniuersos prouinciales.
pr.A proconsulibus et comitibus et his qui uice praefectorum cognoscunt, siue ex appellatione siue ex delegato siue ex ordine iudicauerint, prouocari permittimus, ita ut appellanti iudex praebeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat. a praefectis autem praetorio prouocare non sinimus.
1Quod si uictus oblatam nec receptam ab iudice appellationem adfirmet, praefectos adeat, ut apud eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta. superatus enim si iniuste appellare uidebitur, lite perdita notatus abscedet: aut si uicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperit, ad nos referri necesse est, ut digno supplicio puniatur.
D. k. Aug. pp. k. Sept. Constantinopoli Basso et Ablabio conss.
20 · Imp. Constantius A. Albino.
pr.Et in maioribus et in minoribus negotiis appellandi facultas est. nec enim iudicem oportet iniuriam sibi fieri existimare eo, quod litigator ad prouocationis auxilium conuolauit.
D. VII id. April. Marcellino et Probino conss.
21 · Idem A. ad Lollianum pp.
pr.Quoniam iudices ordinarii prouocationes aestimant respuendas, placet, ut, si quis appellationem suscipere recusauerit, quae non contra exsecutionem, sed aduersus sententiam iurgium terminantem fuerit interposita, triginta auri pondo cogatur largitionibus nostris inferre: triginta alia officio eius itidem soluturo, nisi ei pertinaciter restiterit atque actis contradixerit et, quid iure sit constitutum, ostenderit.
D. VIII k. Aug. Messadensi. pp. Capuae Arbitione et Lolliano conss.
22 · Idem A. ad Volusianum pp.
pr.Lata sententia, quae pertinet ad bona uacantia et ad ea, quae indignis legibus cogentibus auferuntur, si quis putauerit prouocandum, uox eius debebit admitti.
D. III k. Aug. Arbitione et Lolliano conss.
23 · Idem A. ad senatum.
pr.Cum appellatio interposita fuerit per Bithyniam Paphlagoniam Lydiam Hellespontum, insulas etiam ac Phrygiam salutarem, Europam ac Rhodopam et Haemimontum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator obseruet.
D. V non. Mai. Tauro et Florentio conss.
24 · Impp. Valentinianus et Valens AA. salutem dicunt ordini ciuitatis Carthaginensium.
pr.Iudicibus non solum appellationis suscipiendae necessitas uidetur imposita, uerum etiam triginta dierum spatia ex die sententiae definita sunt, intra quae gesta una cum relatione litigatoribus conuenit praestari: iudice et officio eius, si statuta fuerint aliqua parte mutilata, multae subiacentibus.
D. prid. non. Febr. Mediolani diuo Iouiano et Varroniano conss.
25 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Syagrium pp.
pr.Et in multis ab iudicibus inferendis appellationes iubemus admitti.
D. XIIII k. Iul. Gratiano V et Theodosio AA. conss.
26 · Idem AAA. et Arcadius A. ad Pelagium comitem rerum priuatarum.
pr.Cum post sententiam discussoris uel rationalis fuerit prouocatum, ad sinceritatem tuam negotium transferatur, ut, si mediocritas negotii aut longinquitas regionis ad iudicium tuum litigatores uenire non patitur, iudicio rectoris prouinciae, quem ipse probaueris, negotium deleges.
D. XV k. Mart. Mediolano Arcadio A. et Bautone conss.
27 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Ennodio proconsuli Africae.
pr.Nominationes libellis uel edictis factae citra consilium publicum non ualent: de quibus nec appellare necesse est, si sollemnitas deest.
D. XVII k. Iun. Mediolani Olybrio et Probino conss.
28 · Idem AA. Nebridio proconsuli Asiae.
pr.Si quis libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium commutandi et suos libellos recuperandi, ne iustae paenitudinis humanitas amputetur.
D. XI k. Aug. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.
29 · Idem AA. ad Eutychianum pp.
pr.Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum uel monachorum, eorum etiam quos synoditas uocant, per uim atque usurpationem uindicare liceat ac tenere.
1Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae prouocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem per errorem uel gratia cognitoris oppressa putatur esse iustitia: ea condicione, ut, si proconsules uel comes Orientis, Augustalis, uicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum. eorum enim de his plenum uolumus esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos.
D. VI k. Aug. Mnizo Honorio A. IIII et Eutychiano conss.
30 · Idem AA. Theodoro pp.
pr.Si quis prouocatione interposita suspecti iudicis uelit prolatam euitare sententiam, in hac uoce liberam habeat potestatem nec timeat contumeliam iudiciorum, cum et ab ipsa iniuria possit facile prouocare, maxime cum a solo tantum praefecto praetorio non sine dispendio causae prouocare permissum sit. sciant igitur cuncti sibi ab iniuriis et suspectis iudicibus et in capitali supplicio ac fortunarum dispendio prouocationem esse concessam.
D. VII id. Iun. Mediolani Theodoro cons.
31 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Asclepiodoto pp.
pr.Si appellationem oblatam, in qua uel tuae amplitudinis uel urbanae praefecturae sacrum auditorium postulatur, iudex non susceperit uel suscepta appellatione apostolorum copiam denegauerit, ad deponendam super hac iniquitate querimoniam nec non etiam conueniendum aduersarium ex sententia prolata iuxta antiquum ius anni metas habeat litigator: uel si huiusmodi appellatio suscepta non fuerit, in qua inferiorum iudicum sacra desideratur auditio, ad haec eadem facienda sex menses habeat litigator.
1Si uero arbiter appellationem suscipere aut relationem dare contempserit, quattuor mensum tempora obseruentur: ut his quae statuimus actitatis pareat appellator temporibus, quae de appellationibus definita noscuntur.
D. III k. April. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.
32 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.
pr.Praecipimus ex appellationibus spectabilium iudicum, quae per consultationes nostri numinis disceptationem implorant, non nostram ulterius audientiam expectari, ne nostris occupationibus, quibus pro utilitate mundi a singulorum nonnumquam negotiis auocamur, aliena fraudari commoda uideantur.
1Sed si a proconsulibus uel Augustali uel comite Orientis uel uicariis fuerit appellatum, uirum illustrem praefectum praetorio, qui in nostro est comitatu, uirum etiam illustrem quaestorem nostri palatii sacris iudiciis praesidentes disceptationem iubemus adripere eo ordine, ea obseruatione, isdem temporibus, quibus ceterae quoque lites fatali die post appellationem in sacris auditoriis terminantur. et hoc, licet quidam praedictorum spectabilium iudicum iure concesso ut sacri iudices appellationes acceperint.
1aQuod si a duce fuerit appellatum, si idem et praeses sit, praefectura necessario tantum iure ordinario in sacro auditorio iudicabit.
2In his autem omnibus iudiciis, quae consultationum introduximus loco, uel apostolos uel ea quae apud eum gesta sunt, contra cuius sententiam dicitur appellatum, suscipere ab appellatoribus et cognitiones inducere apud uiros illustres praedictos iudices et ea quae geruntur excipere scribere scriptaque litigatoribus edere nostros epistulares praecipimus: officiis uidelicet eorum, cum quibus uir illustris quaestor iudicat, exsequentibus iudicata.
3Haec, si appellatio fuerit oblata iudici, qui non ex delegatione cognoscit. eorum enim sententiis appellatione suspensis, qui ex delegatione cognoscunt, necesse est eos aestimare, iuste nec ne fuerit appellatum, qui causas delegauerint iudicandas.
4Huic saluberrimae legi illud etiam consultissime credidimus inserendum, ut, si priuato, non illustri, uni pluribusue, ut adsolet, nostra serenitas adita delegauerit causam et eius eorumue definitio fuerit appellatione suspensa, uir quidem magnificus praefectus praetorio, qui in nostro est comitatu, cum uiro illustri quaestore temporali iudicet die.
4aNostri uero libellenses quae apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant et ea quae geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant: qui etiam apud arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt, si in sacratissimo nostri numinis comitatu causae dicantur.
5Sane si illustrium ac magnificorum iudicum sententiae fuerint appellatione suspensae, eorum uidelicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per consultationem nostram uolumus audientiam expectari, licet antea priuato homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is postea tempore definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem obseruando et si alter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit dignitatem.
6Quidquid autem hac lege specialiter non uidetur expressum, id ueterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intellegant.
33 · Idem AA. Cyro pp.
pr.Eo casu, quo apparitor magisteriae potestatis a curia uel officio cohortali de statu in prouincia patiatur controuersiam uel ut tributa uel functiones debens in prouincia detinetur, si sententia rectoris prouinciae fuerit appellatione suspensa, cum tua sublimitate uiro quoque magnifico magistro militum cognoscente causae iubemus merita ponderari, licet magister militum rectori prouinciae causam delegauerit perorandam.
D. prid non. Mart. Constantinopoli Cyro uc. cons.
34 · Imp. Iustinus A. Demostheni pp.
pr.Iubemus, si qua suggestio maioris uel minoris iudicis ad nostram referatur clementiam de negotio, quod iudicandum ei tradidimus uel de quo pro sua iurisdictione iudicauerit, petentis a nostro numine finem eidem imponi negotio, quod ab eo disceptatum est, siue additum sit eidem suggestioni, quid referenti placeat (dum id partibus per sententiae recitationem manifestum non fecit) siue nihil huiusmodi adiectum sit, sed simpliciter nostri numinis responsum expectat, non prius eam discerni, quam per sacram pragmaticam nostri numinis iussionem duo magnifici uiri uel patricii uel consulares uel praefectorii, quos pro tempore nos elegerimus, iubeantur adiungi uiro illustri pro tempore quaestori nostri palatii et una cum eo in scriptis relationem discernere (siue praesentibus partibus, si hoc prospexerint, siue absentibus) et responsum relationi dandum sua sententia manifestare: ut tamen dispositio huiusmodi excellentissimorum iudicum omnimodo rata sit, nulli danda licentia prouocationem contra eorum offerre sententiam uel aliam quamcumque dubitationem introducere.
1Quam obseruationem non solum, si unus iudex suggestione uel relatione usus fuerit, tenere censemus, sed etiam si duobus uel amplioribus datis iudicibus in unam sententiam minime omnes conuenerint, sed diuersas suas sententias unusquisque nostrae mansuetudini rettulerit uel omnes nos consuluerint, quid decernendum sit.
35
pr.Ἤδη τῆς τριακοστῆς δευτέρας διατάξεως εἰπούσης ἐπὶ πάντων τῶν ἀρχόντων τῶν ἰλλουστρίων, ἀφ᾿ὧν ἔστιν ἔκκλητος, τὸν βασιλέα τῆς ἐκκλήτου ἀκροᾶσθαι, ἡ παροῦσα διάταξις εὑροῦσα νόμιμον ἐγνωσμένον, ὅτι κατὰ τῆς ἀποφάσεως τῶν ἐπάρχων ἔκκλητος μὲν οὐκ ἔστιν, ἀναψηλάφησις δὲ ἔστι, καὶ εἰ μὲν ἕτερός ἐστιν ἔπαρχος, πιθανόν ἐστιν, ὅτι ἀνατρέπει τὰ παρ᾿ ἑτέρῳ κριθέντα, ἐὰν δὲ ὁ αὐτὸς γένηται ἔπαρχος πάλιν ὁ ἤδη ψηφισάμενος, οὗτινος κατὰ τῆς ψήφου καὶ αἱ δεήσεις προσηνέχθησαν, ἐπειδὴ προείληπται ὑπὲρ τῆς παλαιᾶς αὐτοῦ ἀποφάσεως λέγειν, κελεύει ἡ διάταξις, ὥστε τὸν κοιαίστωρα συνακροᾶσθαι αὐτῷ δεύτερον ἢ τρίτον γενομένῳ ἐπάρχῳ καὶ ἐξετάζοντι τὰς ἐπὶ τῆς προτέρας αὐτοῦ ἀρχῆς γενομένας ἀποφάσεις, θεσπίζουσα, ὥστε μηδεμίαν εἶναι κατὰ τῶν τοιούτων ἀποφάσεων ἀναψηλάφησιν.
36
pr.Χρὴ μετὰ πᾶσαν τὴν δίκην τότε τὴν ἔκκλητον ἐπιδοθῆναι (οὐδὲ γὰρ βλάπτεταί τις, ἐὰν ἐν τῷ μεταξὺ ἐγένετο, διαλαλιὰ ἀπαρνουμένη αὐτῷ δίκαιον ἁρμόζον αὐτῷ, τουτέστιν ἢ μαρτύρων παραγωγὴν ἢ ἀνάγνωσιν συμβολαίου· δύναται γὰρ ἐν τῇ ἐκκλήτῳ πάντα γυμνάσαι), ἵνα μὴ κατὰ τῆς μέσης διαλαλιᾶς ἐπιδεδομένης ἐκκλήτου μῆκος διδῶται ταῖς ὑπερθέσεσι, πολλάκις ἐν τῇ αὐτῇ ὑποθέσει ἐπιδεδομένης ἐκκλήτου καὶ ἐξεταζομένης, πάλιν ἄλλου κεφαλαίου γυμναζομένου καὶ πάλιν καὶ κατ᾿ αὐτοῦ παρεχομένης ἐκκλήτου. Ἐὰν δὲ διαιτητής ἐστιν ὁ ἐν μέσῃ διαλαλιᾷ δίκαιόν τι αὐτοῖς ἀρνησάμενος, κελεύει ἐγγράφως τούτῳ ἐπισκήπτειν, ὥστε ἐν τῇ ἐκκλήτῳ φυλάττεσθαι αὐτοῖς τὴν περὶ τούτου δικαιολογίαν ἀπρόκριτον. εἰ δὲ παρὰ ταῦτα γένηται, μήτε δεχέσθω τὴν ἔκκλητον ὁ δικαστὴς καὶ αὐτὸς ὁ ἐκκαλεσάμενος ὑπὲρ τῆς παραβάσεως πεντήκοντα λίτρας ἀργύρου παρεχέτω.
37 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.In offerendis prouocationibus, ex quibus consultationum more negotium in nostrum sacrum palatium introduci solebat, hoc addendum esse censemus, ut, si quidem non excedat litis aestimatio decem librarum auri quantitatem, ex ipsa scilicet sententia iudicis discernenda, non duobus, sicut antea, magnificis iudicibus, sed uni tantummodo disceptatio negotii deputetur.
1Sin uero memoratam excedens quantitatem uiginti libris auri terminetur, duobus tradatur magnificis iudicibus, uiris scilicet deuotis epistularibus cognitionalia certamina excipientibus, ita tamen ut, si dissentirent, uirum illustrem pro tempore quaestorem adhibeant, ut eo dubietatem dirimente finiatur negotium:
2His uidelicet litibus, quarum aestimatio uiginti librarum auri quantitatem excedit, in commune auditorium florentissimorum sacri nostri palatii procerum introducendis:
3Ut tamen secundum iam statuta liceat quidem non solum uicto, sed etiam uictori consultationem ad unum uel duos iudices mittendam intra biennii tempus ei uel eis intimare: post excessum enim memorati temporis huiusmodi licentiam amputamus.
4Quae uero fuerint ab eo uel eis decreta, nulla prouocatione suspendantur.
5Nouas etiam adsertiones a partibus apud eundem uel eosdem iudices addi ad exemplum consultationis ad sacrum nostrum palatium introducendae permittimus.
D. VIII id. April. Constantinopoli Decio cons.
38 · Idem A. Demostheni pp.
pr.Si quando duciano iudicio appellatio fuerit oblata, siue ab ipsa qualitate iudicis siue ex diuina delegatione uiro spectabili duci destinata, siue inter spectabiles idem dux connummeretur siue illustri dignitate decoratur siue etiam maiore, cum etiam magisteriae potestatis homines nec non consulares saepe utilitate publica poscente ad huiusmodi curam perueniunt, nullo discrimine habito non dignitatem, sed ducatus magistratum spectari et appellationem ex quocumque duce uenientem non ut antea erat dispositum, sed apud uirum sublimissimum magistrum officiorum nec non uirum excellentissimum nostri palatii quaestorem communi audientia praeposita in sacro auditorio more consultationum, uiris deuotis epistularibus excipientibus, uentilari: nulla ueteris legis in hac causa obseruatione custodienda, sed apud eosdem tantummodo excellentissimos iudices causa trutinanda.
39 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Ampliorem prouidentiam subiectis conferentes, quam forsitan ipsi uigilantes non inueniunt, antiquam obseruationem emendamus, cum in appellationum auditoriis is solus post sententiam iudicis emendationem meruerat, qui ad prouocationis conuolasset auxilium, altera parte, quae hoc non fecisset, sententiam sequi, qualiscumque fuisset, compellenda.
1Sancimus itaque, si appellator semel in iudicium uenerit et causas appellationis suae proposuerit, habere licentiam et aduersarium eius, si quid iudicatis opponere maluerit, si praesto fuerit, hoc facere et iudiciale mereri praesidium: sin autem absens fuerit, nihilo minus iudicem per suum uigorem eius partes adimplere.
1aIn refutatoriis autem libellis, qui solent maxime in sacro auditorio prudentissimorum nostrorum procerum recitari, caueant tam litigatores quam libellorum dictatores uerbosis uti adsertionibus et ea quae iam perorata sunt iterum resuscitare, sed haec sola eis inscribere, quae compendiosa narratione causas prouocationis possunt explanare uel aliquid noui continent uel addere quod derelictum est: scituri, quod si hoc fuerit praetermissum, non deerit aduersus libellorum conditores amplissimi iudicii competens indignatio, quod sufficiant gestorum uolumina introducta et uirorum spectabilium magistrorum scriniorum breues omnia apertissime ostendere.
2Sed cum scimus legem nostram esse promulgatam, per quam more consultationum in causis quidem, quae usque ad decem libras auri extenduntur, unum iudicem sanximus superponi, uiginti autem duos sublimissimos iudices, sed cum prima quidem facie lis uidebatur non tantam summam excedere, in definitiua autem sententia apparebat iudici uel iudicibus etiam maiorem quantitatem debere imponere, non erat eis possibile formam qua erant conclusi excedere.
2aSed nos definimus et omnem eis damus facultatem, si hoc ita fuerit subsecutum, licere eis et ampliorem summam praefata quantitate in qua dati sunt iudices excedere, et non ad modum suae rationis, sed ad ueritatis indaginem ferre sententiam, ne tanti iudices quasi uinculis praepediti non possint legum ueritati et iudiciali uigori per omnia satisfacere
D. VI k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.