C. 7.61DE RELATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. Profuturo praefecto annonae.
pr.Si quis iudicum duxerit esse referendum, nihil inter partes pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putauerit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se prouocetur, relatione promissa terreat litigantes, sciens, quod, si hoc fecerit, nihilo minus iure appellationum res agitabitur.
1Sed nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructione indigeat.
2Quotiens autem ad nostram scientiam iudex se polliceatur relaturum, consultationis exemplum litigatoribus ilico edi apud acta iubeat, ut, si cui forte relatio minus plena uel contraria uideatur, is refutatorias preces similiter apud acta sine aliqua frustratoria dilatione offerat.
D. IIII id. Febr. Sirmio Constantino A. V et Licinio C. conss.
2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Viuentium pp.
pr.Super delictis prouincialium numquam rectores prouinciarum ad scientiam principum putent esse referendum, nisi ediderint prius consultationis exemplum.quippe tunc demum relationibus plena maturitas est, cum uel adlegationibus refelluntur uel probantur adsensu.
D. III k. Ian. Treuiris Valentiniano et Valente AA. conss.
3 · Idem AA. ad Apodemium.
pr.Si quando ratio aut necessitas est in negotiis nostra iudicia requirendi expectandique responsa, omnem omnino causam relationis series comprehendat, ut recitata consultatione, quae ita est dirigenda, propemodum actorum recensione non opus sit: actis etiam necessario sociandis.
D. VI id. Mai. Treuiris Valentiniano np. et Victore conss.